# Selenographia 30-2

Johannes Hevelius, Selenographia, 30. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/30-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/30-2

Anton. de Dominis cap. 7. 1. Ex quibus quatuor principiis sequentia demonstrare non est difficile. In diagrammate C, penes A esto a bc Polemoscopium, dg unum speculum in tubo curvato, & alterum speculum sub cavernulâ e f. objectum perpendiculare est Ou. Ex istis duobus punctis, incidunt duo radii in speculum de in g&h. Iam, quia certum est, quòd angulus reflexionis (sicut paulò ante principium secundum Catoptricorum docuit) sit angulo incidentiae aequalis; sequitur, quod, si duo haec puncta sub uno angulo 45. grad. in speculum de incidunt, necessariò reflexi sub eodem angulo in speculum C fincidunt, ita, ut quilibet radius in puncto incidentiae quasi peculiarem angulum rectum constituat, velut ex g & h apparet, siquidem punctum O objecti, in inferiori speculo ad f, & u ad C in se ipsum reflectitur; ideoque, quando id per foramen intueor, in genuinâ suâ formâ, nempe erectâ & perpendiculari mihi apparet, si nimirum specula in lineâ parallelâ sibi sint opposita. Atque hoc modo fit visio directa. 2. Quod visionem attinet, proponitur ea in C & D. Nam 3 insorm!

---

Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
