# Selenographia 30

Johannes Hevelius, Selenographia, CAPUT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/30

Tandem, quod demonstrationem hujus Polemoscopii attinet, quare nimirum ad certas flexiones speculorum, interdum objecta erecta, quandoque supina, nonnunquam inversa praesententur; & quare etiam diversus locatus Polemoscopii, vel parallelus vel perpendicularis, sursum deorsumve ad horizonta vergens, idola specierum visibilium variet? quilibet in Catoptricis versatus ejus rationem perspicit. At verò ut & imperitiores nullo negotio fundamenta hujus scientiae discant intelligere, nonnulla certa principia Catoptrica praemittam, ex quibus post, ipsa demonstratio poterit elici. I. Propter levitatem tersi politique corporis radii in superficiem ejus cadentes reflectuntur. per Theor. J. lib. 5. Vitell. & Theor. 25. lib. 1. Maurolycus de lumine & umbrâ. II. Radii sub alio nullo angulo in speculis reflectuntur, quàm in quem inciderunt, quia natura semper rectam & breviorem ingreditur viam. Hoc est: Angulus reflexionis semper ęqualis est angulo incidentiae. Vitell. Theor. 30. & 20. Alhasen lib. 4. num. 10. 18. Antonius de Dom. cap. 2. pag. 3. Maurolyc. Theor. 27. & 29. III. Quicquid per reflexionem cernitur, in uno tantùm fit loco, nempe in eo, in quem reflexio incidit. Vitell. Theor. 24. lib. 5. Anton. de Dominis cap. 2. num. 8. IV. Radius perpendicularis, non solùm in se ipsum reflectitur, sed etiam reliquis est fortissimus; & qui radii ei sunt viciniores, illi quoque sunt valentiores. Euclid. Theor. 2. Catopt. Vitell. Theor

---

Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
