# Selenographia 301

Johannes Hevelius, Selenographia, CAPUT XII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/301
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/301

Quocirca hic modus opportunus foret, de nocte in Lunâ horas investigandi: cùm vix illis quantum meo possum assequi judicio, melius & convenientius suppetat medium, in quantitatem temporis nocturni pernoscendam. Si enim cogitationes no in Lamá mullus motus apstras ad altitudines Stellarum, vel situm circumpolarium conparens diurnus deprehevertamus, ut hic apud nos fit, frustrà hoc facimus: quia apud ditur. Selenitas, nullus motus diurnus apparens datur; sed tantùm tardus illarum motus proprius, qui huic instituto non deservit. Atque, si vel maximè, ex sententiâ Peripateticorum, concedamus motum diurnum sphaerae decimae: tamen is hic nihil proficere posset: siquidem & in Lunam hic motus caderet, & propterea simul illa circumvolveretur. Quocirca, quum nemo Peripateticorum hoc jure possit impugnare, ideoque nullus motus diurnus stellarum, ex Lunâ, ceu globoso corpore, quod aequali celeritate in eandem plagam fertur, animadverti potest, sicut id quoque per se est manifestum, ita ut de his nihil ampliùs addere sit opus. Secundus Atque haec prima est singularis utilitas, quam Selenitis mofructus motus Macularum terrestrium praebet. Altera vix istâ minor est, rus Marularum trrrenadum Lunicolae, ex motu & positu Macularum, quâvis horâ rum, est renoctis, & quotiescunque placeat, sui loci longitudinem facilè gnitio langitudinis lucopossint adinvenire, si certa quaedam Macula, à diversis, distinrum. ctis in locis, in hemisphaerio patente, observetur: Incolis enim latentis hemisphaerii, haec commoditas non suppetit. Nobis Optimus modus investiequidem optandum esset, ut quotidie & qualibet horâ, ejusmogandi longiindinerterdi opportunitate longitudinis locorum explorandi, gaudere pos restres daresemus, quae nobis instar multorum modorum sufficeret. Idem tur, si LMnA esset circa verò apud nos quoque fieret, si Luna, sicut Terra, circa axes proprios axes circumvoluproprios, spatio 24. horarum, semper circumvolveretur. Quia bilis. autem tale quid non fit in Lunâ, ideo cogitationes nostras in gyrum rationis oportet cogere, & facere periculum diversis in locis, quousque motu Lunae circa fixas, & positu Macularum ejus, alio atque alio, distinctis temporibus, in indagandâ longitudine locorum, progredi queamus: quippe, quin, procedente aetate, jactis nunc hujus rei fundamentis, Astronomi hoc negotium, ad suam perfectionem demum redacturi sint, nullus dubito Postquam ergò hactenus noster animus totus in contemplatione naturae, situs, motus, formae, & circumscriptionis Lunae, & quasi Incolarum ejus, defixus fuit, ac satis in sphaera Lunari, mentis nostrae (ut sic dicam) pedibus deambulatum est, agedùm revertamur ad sedes nobis proprias, patriamque nostram, Terram: id quod ut fiat brevitatis studio admonemur.

---

Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
