# Selenographia 302

Johannes Hevelius, Selenographia, CAPUT XII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/302
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/302

Quocirca erigamus iterum sursum oculos, ut è Terrae domicilio fundoque, quanquam ex bene remoto loco, praesentem Lunae phasin intueamur, & quae adhuc ibi notabilia sunt, moniti advertamus: caetera sequenti capiti, vel alii occasioni conamendabitur. Quae igitur hîc adhuc observari merentur, haec sunt; quòd nempe spatium inter Paludem Maeotidis, & inter Peripheriam latiùs pateat, majorique intervallo à se invicem disjunctum sit, quàm in antecedente figurâ, & quòd jam uterque ille lacus occidentalis sit conspicuus. Causla est, quòd Luna jam in Geminis, & in maximâ circiter latitudine Australi versetur. Praeterea Palus haec latiùs diffusa est, & nigricantior apparet; sicut hoc etiam superiori demonstratione evictum dedimus. Distinctae autem illae, & valde nigrae Maculae, inter confinium lucis & umbrae, ac Paludem Maeoticam, nihil aliud sunt, quàm profundiores Valliculae, vel potiùs atrae umbrae, quas Montes Alani procreant. In hac & consimili phasi, umbra in Vallibus conspicua, omnibus suis partibus, incipit deficere & attenuari, quia scilicet illis Incolis Climatis hujusce, Sol quotidie altior apparet. Propriè tamen loquendo, iisdem ex hoc tempore Sol primùm oritur, & quando nobis est prima Lunae Quadratura, tunc accolis Paludis Maeotidis est ipsa Meridies. Rursus affulgente nobis Lunâ plenâ, tunc illis ingruit vespera, ubi Sol vult occumbere: & ratione situs reliquorum locorum in Lunâ, Sol, respectu eorum, etiam, vel aliquantò maturiùs, vel seriùs oritur, aut occidit; sicut nempe etiam apud nos ob differentiam locorum accidit. Eodem autem modo Meridies quoque apud ipsos variatur. Nisi quod in hoc discrimen hujus variationis consistat, quòd illis, qui respectu nostri videntur esse occidentaliores, Sol citiùs oriatur, quàm, qui sunt orientaliores. Contrarium autem apud nos in Terrâ contingit: siquidem Orientalioribus Sol priùs oritur, & ad Meridiem pervenit, quàm Occidentalioribus.

---

Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
