# Selenographia 304

Johannes Hevelius, Selenographia, CAPUT XII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/304
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/304

Phases autem Lunae, quae circa Arietem & Libram observantur, sibi quam maximè similes bis uno in anno queunt occurrere, praesertim, quando Limites in Cancro & Capricorno reperiuntur, quemadmodum dies nocti bis in anno aequalis existit: Solstitium autem Aestivum & Brumale duntaxat semel in anno evenit. Quo etiam modo, cum reliquis phasibus omnibus comparatum est, ita, ut frustrâ tempore alieno, reversionem similis phaseos Lunae praestolaturi simus, nisi omnes jam dictae circumstantiae concurrerint, sicut idem quoque suprâ memoratum est, ac vix obscurè, suo autem loco adhuc planius & pleniùs à nobis commemorabitur.

---

Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
