Latin
CAPUT XIV
Johannes Hevelius, Selenographia 310
Unproofread scanNot analysed yet
Quando verò contingit, ut Luna à Sole tanto absit intervallo respectu Eclipticae, quò nonagesimum gradum adsequatur, tum partes Lunae, in mucronem sastigiatae, sunt exactè in lineâ perpendiculari: quod si verò Luna quoque longiùs à Sole discesserit, sicut post neomeniam fit quotidie, nihilo tamen minùs, motu diurno, ad circulum nonagesimum fertur, ubi similiter cornua ad angulum normalem insistunt. Quando verò phases Lunae crescentes, in orientali quadrante observantur, tunc cornua Lunae declivia conspiciuntur: contrarium verò accidit in phasibus Lunae senescentibus. Quae diversae cornuum Lunarium inclinationes, si debito modo attendantur, hunc primò praebent usum, quòd ex horum inspectione liceat colligere, sit ne Luna in nonagesimo gradu, an verò nondum hunc circulum attigerit, vel etiam jam praeterierit? Deinde, semper nobis lineam per acuminatam Lunam ductam, &ad septentrionem vergentem commonstrant, ex quâ, locus Poli Eclipticae conjicitur. Insuper verò, quando ad hanc lineam mihi aliam, quae se se mutuo transmissu &decussatim secat, imaginor, tunc etiam locus Eclipticae in Coelo circiter verùs innotescit. Praeterea circa observationes phasium Lunarium, etjam hoc dignum est animadversione, quòd, quò propiores sunt phases crescentes occasui, &horizonti, aut decrescentes ortui, vel quò remotiores sunt à circulo nonagesimo, eò accliviora stent cornua: quò viciniores autem phales crescentes horizonti ortivo, &senescentes occiduo, eò magis cornua videantur devexa. Postquam enim vertices, vel cornua Lunae, in omnibus his enumeratis phasibus, non eundem situm, nec eandem servant inclinationem; hinc diversus ille gignitur positus. Nam Maeis Tnae Linato Ccentis O in 26 G . GeDa. Nnno Gucsi 1614. Dio in &arilis, (ua 9 è meridie