# Selenographia 312

Johannes Hevelius, Selenographia, CAPUT XV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/312
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/312

CAPUT XV. DE LUNAE PLUSQUAM Lu NATAE PHASI. X omnibus quidem Phasibus tam concavis, seu curvatis, quàm etiam utrinque praetumidis & gibberosis, apparet, quòd terminus illuminationis, vel sectio luminis & umbrae, sit linea arcuatim curvata: qualis autem sit species lineae, non cuivis esse cognitum existimo. Siquidem curvarum linearum, variae planè species in Geometricis numerantur, quemadmodum sunt: cochlides, conchoides, colubrinae, citroides, arachnoides, flexuosae, catenatae, spirales & hujuscemodi aliae. Primarię verò lineae curvae, in quibus maxima latitant arcana, sunt hae quatuor: Circularis, Elliptica, Parabolica & Hyperbolica, quae omnes a diversâ coni sectione fluunt, sicut omnibus, qui in Geometriâ non nihil sunt versati, perspectum est. Harum verò specierum etiam una est, sectio luminis & umbrae phasium. Quae verò & qualis illa sit exactè, in eo non omnes consentiunt. Albategnius vult lineas phasium esse circulares. Et verum sanè est, quòd latus Soli oppositum arcus sit circuli visionis: alterum autem latus à Sole aversum nequaquam: quamvis Vitellio lib. 4. prop. 77. illud videatur confirmare, inquiens: Falcatam speciem duobus quasi aequalium circulorum arcubus contineri: contrà eodem libro 4. prop. 75. ait: in genere irregularem esse gibbum. Verùm nolo ampliùs in veterum Opticorum sententiam, de lineis phasium inquirere: siquidem constat, & à Mathematicis nostrae tempestatis liquido demonstratum est, has lineas non esse circulares, sed Ellipticas: velut, inter alios, Kepplerus, vir admirandae sagacitatis, in Opticâ Astronomiae parte cap. 6. pag. 243. hoc evidentibus documentis probavit, ut & Franciscus Aguilonius, rarâ eruditione clarissimus, lib. V. Optic. Proposit. 43. 44.

---

Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
