Latin
CAPUT XVI
Johannes Hevelius, Selenographia 318
Unproofread scanNot analysed yet
in eo scilicet spatio, sint conspicuae, nempe uterque lacus occidentalis; sicuti etiam Palus ipsa latiuscula, &nigricantior apparet: confines quoque Montes &Valles, magis sunt expansae, &ad majorem nigredinem tendunt, ut &duo Lacus Hyperborei, qui à Peripheriâ Lunae longiùs adhuc distant, sic ut Palus Amadoca distinctè admodum cernatur; contrà verò accidit, in praecedente figurâ. Praeterea etiam Peripheria Lunae occidentalis, terminum maximum Librationis nobis ostendit: siquidem limes Austrinus, Lunam evexerat, ad latitudinem Meridionalem 4. grad. 42. min. Ubi insuper hoc animadversione dignum, quòd vix liceat nobis occidentalem Lunae oram unquam patentiorem, &in eâ, Pal. Amadocam, tam evidenter conspicere, quàm in hoc situ Australi: frequentiùs autem multò minùs, de eâ nobis videre contingit. Porrò oblongae illae Maculę circa Paludem Maeoticam, haud dubiè nihil aliud sunt, quàm profundae, &opacae colles Montium Alanorum, quae in hac delineatione maximè enitent. Exiguas illas semilunulas, quae in Tauricâ Chersoneso, ad Pontum Euxinum, interque Insulam Macram Montemque Berosum, apparuerunt, nihil aliud esse censeo, quàm concursum aliquot Collium, Montium &Vallium. Quin &nigricans illud &umbrosum, quod conspicitur infra Montem Dalangver, &omne id quoad colorem simile, existimo profectum à reflexione densarum sylvarum, si nimirum nonnullę ibidem adsunt, vel à reflexione quamplurimorum collium; quae certè umbra non tam facilè discernitur, ac quae ab immensis jugis Montium oritur. Confinium verò lucis &umbrae, hîc argumento est cum aliis, Pontum Euxinum esse valde amplum, &aequalem planitiem, inque eâ parte Mari nostro nihil absimilem: in quo tamen sparsim perquàm multae comparent Insulae, Montes &Scopuli. Denique, in conformi specie Lunae, Montes Sogdiani, Coibacarani &Dalangueri, vel eorum convalles, maximè jam emicant; quia Sol eas partes nondum ex alto loco illuminat, &ideo tantummodo circa montium culmina, convalles terminat: postea verò, in singulos dies fiunt angustiores, quia Sol pedetentim Selenitis ascendit, sublimiorque fertur, hinc majus lumen hisce partibus adfert.