# Selenographia 319

Johannes Hevelius, Selenographia, CAPUT XVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/319
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/319

CAPUT XVII. DE LUNAE JUVENIS PHASI. MElenographiae Studiosus, qui motum lituli, & instribrationis disci Lunae, bene intellexerit, probeque perpenderit ptiones, quibus rebus inprimâ statim fronte, ex phaseos hujus inscriptione colliget, qua serviant? lisnam ejus esse possit facies; quantum, & quodnam latus versus, Maculae Lunares se se libraverint num interstitium, Peri pheriam inter & Paludem, sit dilatatum, vel compressum, Lacusque hyperborei, sive vicini, sive remoti à limbo extiterint? & hujuscemodi alia. Quae omnia, ex solâ inscriptione & titulo, uti diximus, percipiuntur; cumprimis si vera longitudo & latitudo, simul & locus Lunae respectu Apogaei, vel Perigaei fuerit annotatus: quemadmodum pleruinque in figurarum frontispicio à me factum: quae autem fortè, brevitatis gratiâ, interdum omissa fuêre, illa in admonitionibus vix intactu reliquimus. Quae inscriptiones perquàm etiam sunt utiles, si scire volueris, quando similis phasis hujus, vel alterius alicujus figurae denuo speranda, quae, tam quoad motum libratorium, quam confinium prorsus sit eadem. Quâ gratiâ etiam necesse est, ut Ephemerides diligenter pervolvas & perquiras, quonam tempore similis phasis, omnia scilicet habens requisita, in titulo expressa, sit reditura; non solùm quidem, quando Luna aetate, sed & in motu longitudinis, latitudinis & Anomalię solutae similis futura. Quae si omnia circa phasin certam iterum contingant (quod tamen rarò sperandum) indubitatè affirmare poteris, illa in Ephemeridibus, expressâ die, prorsus in omnibus parem apparituram phasin.

---

Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
