Latin
CAPUT III
Johannes Hevelius, Selenographia 32
Unproofread scanNot analysed yet
tegnius, indefessâ operâ, coelestium corporum observationibus incubuerunt, &adhibitis organis non exiguis sumtibus paratis, nimirum Regulis Parallacticis, Armillis Zodiacalibus, Quadrantibus, Radiis, Annulis Astronomicis, Torquetis &aliis admodùm desudarunt, motum Stellarum, praesertim fixarum, earumque longitudines, latitudines distantiasque rectè determinare: tamen abacum Astronomicum omnibus suis partibus expletum, tam quoad motum fixarum &praecessionem aequinoctiorum, quàm quoad quantitatem anni Tropici &Siderei nobis non reliquerunt: id quod posteriores accuratae observationes, quae prioribus in debitò puncto non respondent, clarè Ostendunt, quemadmodum Stellae fixae ab Hipparcho observatae, &à Ptolemaeo in suo magno Astronomico opere promulgatae satis probant; ita ut ex his facilè colligi liceat, quòd maxima caussa istius defectus, imperfectis organis Astronomicissit adscribenda. Et, quamvis Copernicus, ante centum, &quod excurrit annos, magnam ad hanc scientiam sideralem suis observationibus contulerit diligentiam, ut in observationes Veterum Astronomorum inquireret, &si fortè istae coelo aberrarent, correctiores coelestium motuum Tabulas construeret: tamen, quia &ille parvis &maximam partem ligneis instructus fuit instrumentis, ideoque nec hic Astronomiam ad perfectionem potuit perducere, donec Nobilissimus &Celeberrimus Vir Ticho Braheus patrum nostrorum memoriâ huic studio incubuit, &ad hoc egregia, varia &pleraque metallica affabrè elaborata instrumenta, (utpote Quadrantes simplices &Azimutales, Parallactica instrumenta, Armillas Zodiacales &Aequatorias, Arcum bipartitum &alia, quae in Mechanicâ ejus Astrono miâ extant delineata) attulit. Etenim hisce organis justae magnitudinis &exactioris operae, per integros octo &triginta annos motum stellarum observavit, &non sine ingenti Astronomiae commodo finiit, sicut experientia optimos quosque Astrorum Consultos docuit.