# Selenographia 32

Johannes Hevelius, Selenographia, CAPUT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/32
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/32

tegnius, indefessâ operâ, coelestium corporum observationibus incubuerunt, & adhibitis organis non exiguis sumtibus paratis, nimirum Regulis Parallacticis, Armillis Zodiacalibus, Quadrantibus, Radiis, Annulis Astronomicis, Torquetis & aliis admodùm desudarunt, motum Stellarum, praesertim fixarum, earumque longitudines, latitudines distantiasque rectè determinare: tamen abacum Astronomicum omnibus suis partibus expletum, tam quoad motum fixarum & praecessionem aequinoctiorum, quàm quoad quantitatem anni Tropici & Siderei nobis non reliquerunt: id quod posteriores accuratae observationes, quae prioribus in debitò puncto non respondent, clarè Ostendunt, quemadmodum Stellae fixae ab Hipparcho observatae, & à Ptolemaeo in suo magno Astronomico opere promulgatae satis probant; ita ut ex his facilè colligi liceat, quòd maxima caussa istius defectus, imperfectis organis Astronomicissit adscribenda. Et, quamvis Copernicus, ante centum, & quod excurrit annos, magnam ad hanc scientiam sideralem suis observationibus contulerit diligentiam, ut in observationes Veterum Astronomorum inquireret, & si fortè istae coelo aberrarent, correctiores coelestium motuum Tabulas construeret: tamen, quia & ille parvis & maximam partem ligneis instructus fuit instrumentis, ideoque nec hic Astronomiam ad perfectionem potuit perducere, donec Nobilissimus & Celeberrimus Vir Ticho Braheus patrum nostrorum memoriâ huic studio incubuit, & ad hoc egregia, varia & pleraque metallica affabrè elaborata instrumenta, (utpote Quadrantes simplices & Azimutales, Parallactica instrumenta, Armillas Zodiacales & Aequatorias, Arcum bipartitum & alia, quae in Mechanicâ ejus Astrono miâ extant delineata) attulit. Etenim hisce organis justae magnitudinis & exactioris operae, per integros octo & triginta annos motum stellarum observavit, & non sine ingenti Astronomiae commodo finiit, sicut experientia optimos quosque Astrorum Consultos docuit.

---

Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
