# Selenographia 324

Johannes Hevelius, Selenographia, CAPUT XVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/324
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/324

Sed hîc quaedam occurrit quaestio, ad quam utique est necesse, ut respondeamus. Quare nimirum non omni tempore lineae luminis & umbrae quadraturarum, per verum transeant Lunae centrum; cùm tamen sic fieri meritò deberet: quippe quòd pars illustrata. nec minor, nec major, parte obscuratâ esse possit, aliàs enim revera nulla esset quadratura: & tamen ex figurâ decimâ elucet, confinium nondum esse centrum assequutum, sed longissimè adhuc abesse? Ego verò primò, minimè diffiteor, ingruente quadraturâ, partem illuminatam, semper esse aequalem parti umbrosae; nisi in re minimâ, de quâ suo loco plenius dicetur. Secundò, perpetuò etiam sectionem illam ita per centrum ferri certum est. Quòd verò in quadraturarum delineationibus hisce, id non semper contingat, nec à me observatum fuerit; certè incuriae aut indiligentiae nostrae neutiquam adscribendum: verùm istud sic praegnantibus multis de caussis, atque adeò majoris ad spectatorem redundantis utilitatis gratiâ, aliter ob oculos ponere visum. Namque fieri omnino potuisset, ut quadraturae confinium omni tempore per centrum duxissem, ita, ut Lunam nunquam non in nostris Iconismis, in duas partes aequales divisisset; si solummodo possibile fuisset, tam majores Maculas, ut, Pontum Euxinum, Mare Mediterraneum, Mare Eoum, quàm, reliquas circa medium extantes, in omnibus & singulis phasibus, perpetuò sive comprimere, sive dilatare, secundùm scilicet genuinam proportionem, ex motu librationis ortam: quemadmodum item in Maculis ad Peripheriam sitis, utique nullo non tempore observatum. Verùm enimvero res ista planè est impossibilis: siquidem sive contractio, sive productio majorum Macularum circa medium se offerentium, tam est exigua, ut vix ac ne vix percipi possit; si non in sectionibus luminosę & umbrosę partis, tempore verae quadraturae. Praeterea verò, etiamsi isthaec factu fuissent possibilia omnia, adeò ea nos non juvissent, ut obstaculo fuissent.

---

Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
