Latin
CAPUT XVIII
Johannes Hevelius, Selenographia 326
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc potissimùm oritur, quòd, cùm corpus Lunae sit sphaericum; phases verò in plano sit necesse ut exhibeantur: idcirco hujusmodi inire modum minimè convenit. Nam eò utique maximè respiciendum, quò phases, illarumque motus sic repraesententur, ut quàm fieri poterit exactè observationibus respondeant. Ad quod assequendum, nullum certè aliud medium se se nobis obtulit, quàm quo semper in phasium delineatione usi sumus. Atque sic habes praecipuam è rationibus, quare Sectiones Quadraturarum non omni tempore per verum centrum figurarum delineatarum ferantur? &cur certa quaedam adumbrata quadratura, modò minor, modò major alterâ appareat? cùm tamen semper ad se invicem sint aequales, tam respectu luminosae, quàm obscuratae partis. Verùm ut hanc materiam ulteriùs persequar, sciendum: quemadmodum motus Librationis, circa Peripheriam, certos respicit terminos, quod ex duobus Pleniluniorum majorum limbis horizontalibus, Cancri &Capricorni deprehenditur; sic quoque Sectiones quadraturarum peculiares certosque limites possident: quo in interstitio, respectu scilicet Macularum, suas progressiones, secundùm Signorum ordinem, ab ortu occasum versùs, itemque rursum suas retrogressiones, contra signorum sequelam, absolvunt. Quod quidem spatium, cum illo ad Peripheriam, praesertim circa Paludem conspicuo, ratione latitudinis, minimè convenit; sed quater propemodum majus apparet altero: cùm tamen utraque haec revera inter se sint aequalia, ut prolixè cap. octavo pag. 247. demonstratum. Nam eo in loco memini, hanc apparentiam inde oriri, quòd intervallum ad Peripheriam longè obliquius à nobis spectetur, quàm illud, circa medium; hinc necessariò &compressius apparet, licet, quod dictum, ambo sint aequalia: propè enim extremitates, minores sunt aequalium Peripheriarum projecturae. Qui duo quadraturarum termini, semel quidem quotannis conspiciuntur, dummodo tempore verae quadraturę istius pha seos concedatur aspectus: occidentalis, Lunâ existente bilectâ, circa initium Cancri, verno nimirum tempore: orientalis, Lu nâ existente bifidâ, circa initium Capricorni, tempore Autumnali, prout ex decimâ &duodecimâ figurâ videre est, quae circiter illud ipsum tempus, sunt delineatae.