# Selenographia 327

Johannes Hevelius, Selenographia, CAPUT XVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/327
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/327

Primae quadraturae, 13. Aprilis Anno 1644. observatae, con finium, Pontum propemodum stringit Euxinum, transgrediturque Montes, Catenae Mundi nomine insignitos, postmodum Propontidem, prope Insulam Besbicam, Montem Didymum & sic consequenter, sicut ex figurâ patet. Propiùs, Zephyrum versus, haec sectio inclinare nequit, id quod inferiùs permultis observationibus demonstrabitur; adeo, ut haec omnium sit extima, quae unquam in phasibus Lunae dimidiatis deprehendatur: quam melioris distinctionis gratiâ, imposterum Sectionem Vernalem, sive Quadraturam Vernalem, appellabo: quippe ejusmodi, nullo alio tempore, quàm verno, circà Aequinoctium, huc usque conspecta. In duodecimâ figurâ Lunae dimidiatae, confinium offertur, quod omnium ferè maximè ortum versùs se se extendit, tametsi adhuc paululùm ulteriùs Subsolanum versùs procedere possit: namque haec quadratura, non in ipso principio Capricorni; sed in 13. jam gradu ejusdem Signi; adhaec horâ septimâ (quodque maximum) ante veram quadraturam est observata, ut paulo pòst, ex sectionibus quadraturarum liquidiùs constabit. At vera sectio extima orientalium, per Lacum nigrum majorem circiter, Insulam videlicet Lesbiam, Montemque Sinai trajicitur; quam, in sequentibus, Autumnalem, seu Quadraturam Autumnalem nominabo, cùm nunquam nisi tempore Autumnali, hactenus nobis obviam venerit. Cujus generis sectio, à me observata Anno 1644. die 9. Septemb. horâ 9. à meridie numeratâ; à conjunctione verò 16. diei 9. currentis, primâ ante veram quadraturam, Lunâ versante in 23. Sagittarii, circiter nempe initium Capricorni, inque latitudinis Borealis 5. gradu, limitemque boreum. Inter haec autem duos extremos terminos, omnes quadraturae earumque sectiones, quę unquam in Coelo apparent, conspiciuntur.

---

Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
