# Selenographia 33

Johannes Hevelius, Selenographia, CAPUT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/33
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/33

Primùm namque hic incomparabilis Astronomus motum fixarum stellarum aliquantum diversum ab observationibus antiquorum Astrosophorum deprehendit nimirum, quòd intra annos 71, in successione Signorum, unum integrum gradum progrediantur; non autem intra centum, ut Ptolemaeus tradidit; neque intra 66. annos, belut Albategnius censuit insuper, omnium fixarum (quarum mille & viginti duae priscis Astronomis innotuerunt) Longitudines & Latitudines, summâ diligentiâ observando, investigavit, consignavit, &, quicquid erroneum fuit, emendavit: quin etiam veram quantitatem anni tropici & siderei determinavit. Fundamentum verò motuum coelestium non lubrieum, sicut Veteres, constituit, qui longitudines fixarum, vel per Sirium, vel per Eclipses, vel Lunam, stellulam aliquam tegentem, vel, ut Hipparchus, per distantiam Lunae à fixis indagarunt; sed certiori viae institit, diurno tempore intercapedinem Veneris à stellâ Arietis inquisivit, & per hanc fixam ad reliquas progressus est: in quo instituto non intricarum Parallaxium coactus est habere rationem, sicut ipse Tycho lib. 1. Progymnasm. Astronom. pag. 103. tradit, quem Astrophilus consulat. Proinde tanti viri labor immensus, diligentia incredibilis, summaque industria, quam in his Astronomicis observationibus exactè restituendo & ad posteritatem transmittendo siderum motu adhibuit, non satis potest laudari. Hoc unum duntaxat fuisset optandum, ut suo tempore Telescopium esset adinventum, ejusque usus innotuisset: ita namque Catalogum Stellarum fixarum longè auctiorem reddidisset, eumque non tantùm centum, sed mille fixis locupletasset; siquidem obscuriorum per universum Coelum sparsarum, quae nec à lynceo nudâ oculorum acie spectari queunt, ingens est numerus, sicut quemlibet observatio & attenta fixarum inspectio per Tubum Opticum satis edocebit. Has nebulosas & incognitas stellas, primùm perspicilli beneficio detexit & toti Mundo manifestavit magnus ille Galilaeus de Galilaeis, quemadmodum ex Sidereo ejus Nuncio apparet, ubi pag. 31. & 32. scribit; quod sex stellis Tauri, quae Plejades dicuntur (quandoquidem septima ferè nunquam apparet) aliàs 36. adjecerit, earumque interstitia, magnitudines, nec non veterum novarumque discrimen adnotaverit, ope eximii sui Telescopii. Sic etiamsi à Veteribus tres tantùm Galilam, beneficio Telescopii, in diversis Asteris

---

Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
