Latin
CAPUT XVIII
Johannes Hevelius, Selenographia 330
Unproofread scanNot analysed yet
Haec ita esse, observationibus comprobabo; primò quidem Sectionem Vernalem &Autumnalem, decimâ, trigesimâ, duodecimâ &trigesimâ secundâ; quarum quidem observationum multò adhuc plures, cùm de Lunationibus agetur, proponam. Reliqua puncta intermedia optimè etiam respondere, undecimae &trigesimae primae phasi, non minùs illis, ex modò dictis Lunationibus depromtis, animadvertes. Noli autem turbari, Benevole Lector, si primâ fronte sectiones quaedam tuo judicio, quodammodo vacillantes videantur: est enim maxima hujus rei ratio (ut paulò antè retuli) quòd quadraturae non perpetuò in Signorum principiis nascantur, admodumque rarò, verum temporis momentum harum phasium observari possit. Etenim plerumque evenit, quòd horis aliquod, antè, vel pòst, fuerint observatae atque delineatae; quod sanè rei hujus multùm interest: nam quatuor horae, tantam circiter differentiam invehunt, quantum est interstitium inter duo puncta interjacens; &octo vel novem horae, duplo majorem. Quamvis enim e. g. quadra crescens in Leone accideret, post horam autem octavam primùm observaretur; tunc certè, illius sectio luminis &umbrae, non in B, sive puncto Leonis tibi appareret, sed in D puncto Arietis: quoniam tantum quidem luminis, phasi, in tot horis, accrescere maximè potest. Hocque inde demonstro. Cùm viginti quatuor horarum spatio, sectiones quadraturorum, simile interstitium conficiant, quantum duae illae lineae extremae A &G, hoc est Cancri &Capricorni comprehendunt, Lunationibus id corroborantibus. Quod si igitur hoc spatii in sex partes dividatur aequales, ut hîc factum, certò deprehendes quatuor horas uni spatio competere. Ex quibus jam nullo negotio colligere possumus, quantùm nimirum sectiones hę quadraturarum differre possint, à punctis exhibitis; si quando illae phases, non tempore verae quadraturae, sed aliquot horis tardiùs, vel citiùs fuerint observatae: hoc est, quantùm retrorsum, vel antrorsum versùs appareant.