# Selenographia 331

Johannes Hevelius, Selenographia, CAPUT XVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/331
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/331

Quae si igitur ut & reliqua omnia, quae sectiones vel promovere vel retardare valent, in quadraturarum examine, probè observentur; nullus dubito, quin sectiones Lunae dimidiatae, quàm optimè, cum priori librationis divisione conveniant: licet forsitan in primo limine fluctuantes videantur. Huc usque autem breviter de progressionibus & retrogressionibus fectionum, ex motu simplici, librationis longitudinis ortis, dictum esto. Verùm pauca adhuc restant monenda: motum nempe semestrem sectionum, tam quadraturarum quam reliquarum omnium phasium, non continuè, per sex illa signa, esse aequalem, & sibi omni tempore similem: quamvis in priore diagrammate, in sex omnino aequales partes fuerit divisus. Namque motus iste, strictè motum Solis & Lunae observat, &, ratione luminarium, situs Apogaei vel Perigaei, ubi vel tardiora vel velociora existunt, pariter sectiones, hoc vel illud assequuntur punctum. Spatia verò, secundùm talem proportionem, non esse distincta, ratio est: primò, quòd res haec factu fuerit impossibilis: secundò, quòd in rebus ejus modi minutissimis meo judicio, planè supervacaneum sit; siqui dem multa alia impedimenta indies occurrunt, quae majorem procreare possunt differentiam, quàm quae ex motu anomaliae solutae proficiscuntur: utpote; primò, si non omni tempore, verum tempus, vel potius visibile quadraturarum attendatur; secundò, cùm Luna plus quàm dimidiâ sui parte, à Sole illuminatur, & quidem adhuc inaequaliter, prout Luminaria vel Apogaea, vel Perigaea, exstiterint, de quibus suo tempore fusiùs; tertiò, quia & motus Lunae latitudinis haec puncta notabiliter variat, & quidem simili prorsus modo, qui in centri motu deprehensus est. Quae cùm ita sint, idcirco minimè utique esse necessarium duco, in totum hoc negotium accuratiùs inquirere; verùm sufficere videtur, ut variationes Menstruae quadraturarum, in sex tantummodo partes aequales dividantur. Atque equidem jam rationes istas, aliquâ ex parte, expositum ivimus; quare nimirum lineae quadraturarum Menstruae modò Morus Sectionum Quadraturarum semestris sive AMnMus, non perperui est aequalis. Quare spatia sectionum Menstrua, non secundum inaequalitates competentes, fuerint annotata. Lines Qua draturarum Menstruae, ui & aliarum phasium, non continus morentur in lineis parallelis.

---

Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
