Latin
CAPUT XVIII
Johannes Hevelius, Selenographia 332
Unproofread scanNot analysed yet
Qua de canisam variatio cuspidum oriatur? Variationem cuspidum ri te determinare, artis est. modò magis modò minùs varientur? sed omnino meminisse etiam debemus, quomodo, quando, &in quantum scilicet motus Latitudinis Lunae, has reciprocationes variare possit? In figurâ quidem praecedente, lineae menstruae per omnia signa, perpendiculariter incedunt; interea tamen, non est, quod tibi persvadeas, ac si in perpetuum hoc modo progressio &retrogressio continuetur; sed sciendum, has lineas admodum frequenter haud parùm mutari atque variari, tamque in parte Peripheriae superiori, quàm inferiori, licet, circa medium, propemodum distantiâ aequales appareant: hoc est, quòd non semper in lineis ferantur parallelis; verùm saepissimè, stato tempore, modò occasum versùs, cuspide superiori, &inferiori ortum versùs, modò cuspide superiori ortum versus, &inferiori occasum versus. Hinc verò evenit, quòd sectio luminis &umbrae, respectu Macularum, nunc sic, nunc aliter se se repraesentet: jamque confinium, Maculam certam in parte Lunae superiori, vel inferiori ferè stringat, jam satis iterum longè ab illâ distet: etiamsi circa centrum sectionis progressio, ex motu longitudinis orta, planè sit una eademque. Hicque motus, qui cuspides, modo antè dicto, dimidiatarum, &aliarum etiam omnium phasium (quod bene notetur) tam mirificè variat atque distorquet, non proficiscitur, ut paulò antè dicebam, ex motu longitudinis Lunae; sed revera ex motu latitudinis, &ex situ vario Lunae, respectu Nodorum &Limitum. Quae ut dictu sint facilia: attamen variationem sectionum quadraturarum, ut &maximam &minimam variationem in gradibus, ex motu Latitudinis descendentem, investigare, explorare, atque ritè determinare, certè artis &laboris est; praesertim cùm particula illa sit admodum exigua &in observatione aegrè notabilis. Et verò (si vera citra jactantiam edicere licet) primus egosumqui hoc negotium explicare aggredior. Caeterùm, nullâ aliâ viâ feliciùs haec confieri possunt omnia, quàm attentis ipsis quadraturis; siquidem ex aliarum phasium sectionibus, res non aeque accuratè succedit. Interim verò hanc ad rem inquirendam, non sufficiunt quatuor, quinque vel sex observationes; sed multò plurimis opus est, quae sint per signa omnia, gradus, casusque, tam longitudinis quàm latitudinis habitae.