Latin
CAPUT XVIII
Johannes Hevelius, Selenographia 334
Unproofread scanNot analysed yet
Quatuor illae lineae parallelae, nempe A, B, C, D, sectiones sunt dimidiatarum phasium, circa &prope Nodum Boreum constitutarum; F &G circa Limitem Boreum; E &L, circa Nodum Austrinum; &I, K, atque H, circa Limitem Austrinum. Ex quibus sectionibus, quilibet jam haud difficulter colliget, pręsertim is, qui illas diligenter &accuratè considerabit, quomodo, quo loco, &tempore, haec quadraturarum confinia se se mutent? Maxima verò variatio, sive inclinatio, in Nodo utroque deprehenditur, sic, ut antedictae sectiones, Quadrâ existente circa Nodum Austrinum, iterumque circa Nodum Boreum, nunquam parallelę existant; sed perpetuò certum inclinationis angulums. grad. si ad invicem conferantur, constituant. E contrario omnes lineę luminosę &umbrosę partis Bisectarumphasium, tum circa Limitem Austrinum, tum circa Boreum existentes, non solùm perpendiculariter, respectu antecedentium, sunt erectę; sed &continuè sunt parallelę: quemadmodum id universae, &singulae observationes circa limites habitę, ac in figurâ praecedente annotatae evidenter comprobant: reliquae verò circa Nodos observatae, diversam ostendunt inclinationem; quod inprimis ex lineâ D circa Nodum Boreum, &lineâ E circa Nodum Austrinum observatâ, videre licet.