# Selenographia 335

Johannes Hevelius, Selenographia, CAPUT XVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/335
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/335

Quod autem hic angulus quatuor non excedat gradus, ex eo evenit, quòd sectio E non prorsùs in ipso Nodo Austrino, sive puncto intersectionis, sed propemodum duobus gradibus ulteriùs sit delineata. Reliquarum sectionum, nempe D. C, B, & A, inclinationem ita planè se habere, ut paulò suprâ referebam, potissimum confirmat, quòd omnes hac in parte ad unam consentiant; quarum adhuc plures suo tempore, & loco producentur. Nec non verò res haec ex aliarum phasium omnium confiniis evadet manifestior, si, quod fieri haud aegrè potest, considerabuntur diligentiùs. Vero certè verius est, me has sectiones, non ad placitum meum, nec ex anticipatâ meâ persvasione, constituisse; verùm sic illas ego annotavi, uti observationes mihi dictitavere. Quae mihi ipsi res videtur profectò & mira, quòd in ejusmodi subtili negotio, tam accuratè & exquisitè consentiant omnia. Ut autem praedictae hae observationes sectionum quadraturarum, eò majorem mereantur fidem, faciliusque cum illis phasium dimidiatarum confiniis in Lunationibus commemoratis conferri, atque similes ab aliis ex ipso Caelo depromi possint: ideo & hac occasione determinabo, & ipsum temporis momentum harum observationum, ut & in quonam longitudinis & latitudinis gradu, hae quadraturae fuerint observatae. 1. B. Quadratura decrescens observata in 10. grad. Virgi nis propè Nodum Boreum & Apogaeum. Anno 1643. die 3 Decembris, horâ 5. à mediâ nocte, ab Oppositione verò 12. diei 8, curr. 3. ante veram Quadraturam. 2. D. Quadratura decrescens, observata in 12. grad. Librae, habens latitud. 2. grad. Sept. non proculà Nodo Boreo. Anno 1644. die 2. Januarii, hora 6. à med. nocte; ab oppositione verò 23. diei 8. curr. tempore verae quadraturae. 3. K. Quadratura crescens; observata in 1. gradu Cancri, simulque in ipso Limite Austrino, nempe im 5. latit. grad. & 12. minuto. Anno 1644. die 15. Martii, horâ 7. à merid. numer. à Conjunctione verò conpleto die septimo, horâ septimâ post veram quadraturam. 4. I. Quadratura crescens; observata in 23. grad. Cancri, circa Limitem Austrinum, in 4. latitudinis grad. Anno 1644. die 13. Apr. hor. 9. à merid. num. à Conjunct. 17. diei 7. curr.

---

Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
