# Selenographia 337

Johannes Hevelius, Selenographia, CAPUT XVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/337
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/337

Oe ISantie, ἔοæ τ' ε mδαδ ούmες Ceniunet vειs Diz cemplede 7 Cra nomirum 7 ρκt ειm Grωm Quae modò adductae quadraturae, in antecedente diagrammate, rectis lineis sunt delineatae; quarum plures etiam exhibuissem, sed evitandae confusionis gratiâ id consultò intermisi: namque reliquas, quae adhuc in promtu sunt, differamus in id temporis, cum delineationes Lunationum in medium proferentur. Quò verò motus hic Librationis, & Inclinationis Cuspidum Lunae, clarior evadat, materiam hanc, quae valde est intricata atque obscura, per praesentem figuram & observationem, ad huc magis perspicuam reddere conabimur. Supponamus enim, sectionem aliquam quadraturae crescentis esse observatam, quę Lunae Peripheriam superiorem circa 25. gradum, inferiùs autem grad. 205. tangeret, Lunâ nimirum existente circa Limitem Austrinum, ut in hac phasi evenit: dico itaque, etiamsi diverso tempore, similis sectio in longitudine ratione variationis Menstruę rediret, Luna verò existeret circa Nodum Boreum: tunc sectionem ad quinque circiter gradus variaturam, sic quidem, ut supra, 22. Peripheriae gradum, infra verò 200. circiter grad. sit sectura. Quòd si verò Luna circa Nodum Austrinum tum temporis versaretur, quamvis sectio prope inferiorem scilicet Lunae Limbum, easdem pertransiret Maculas (exempli gratiâ, circa modò dictum 200. grad.) tum nihilo tamen minùs haec sectio in superiori limbo, iterum haud parùm variaretur, respectu antecedentis sectionis: siquidem in ejusmodi Lunae situ, magis plagam orientalem versùs 21 grad. inclinaret, sicuti circa Nodum Boreum ulteriùs occasum versùs accidit: adeò, ut eò tempore in limbo superiori 28. circiter gradum assequeretur, licet in inferiori parte, sicut referebam, eundem adhuc 200. gradum obtineret; differentia itaque ad 5. gradus, & paulò ulteriùs, se se extendit. Similis planè gariatio, & in inferiori Peripheriâ justo tempore deprehenditur (si fixum scilicet punctum lineae illuminationis superiùs retinetur) sic ut motus cuspidum variationis, aeque ibidem 5. grad. variari possit. Hac tamen differentiâ, Luna si existeret in Nodo Boreo, sectio in inferiori parte non occasum (ut in priori casu, ubi fixum illud punctum infra statuebatur) sed ortum versùs tenderet: rursum Lunâ versante circa Nodum Austrinum, haec praedicta sectio non ortum, sed occasum versus se se inclinaret; id quod ex schemate praecedente clarè elucet.

---

Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
