Latin
CAPUT XVIII
Johannes Hevelius, Selenographia 339
Unproofread scanNot analysed yet
Quando verò Luna circa Nodum Boreum versatur, ut hic in C, ubi orbita Lunae Eclipticam sub certo angulo intersecat, ibi linea perpendicularis orbitae Lunae e f, cum confinio luCHiitem cis hg, non in unam coincidit lineam; sed necessariò pariter angulum certum constituit: hinc e f, in limbo superiori, Subsolanum versùs, contrà hg sectio illuminationis in eodem jam dicto loco numerata, ratione Macularum Zephyrum versùs inclinat, prout linea illuminationis A h, &Ag, ex Sole A prodeuntes luculenter ostendunt. Itaque fit, ut omnes sectiones quadraturarum (nec non omnes &singulae, reliquarum phasium, quibus id aeque competit) circa Nodum Boreum, respectu sectionum circa limites apparentium, in limbo superiori ulteriùs occasum, &Pontum Euxinum, vel Lacus hyperboreos versùs ferantur, atque promoveantur: in inferiori limbo rursus magis magisque ortum versùs: quemadmodum omnes ad unam observationes fidem faciunt, nec non ex schemate antecedente, in quâ diversae quadraturarum sectiones offerebantur, manifestè colligere datur. Secus autem, cum saepiùs memoratâ lineâ perpendiculari est comparatum, Luna videlicet si circa Nodum Austrinum moratur, tam respectu nostri quàm Solis; illa enim, ut prope D apparet, in Peripheriâ superiori, occasum versùs inclinat, cùm antea in Nodo Boreo, ad ortum tenderet: sectio verae quadraturae hg, ibidem supra, magis ad ortum à Ponto Euxino tendit, cùm contrarium in priori situ deprehenderetur: quod pariter lineae A h, &A g, circa Nodum Austrinum testantur.