# Selenographia 340

Johannes Hevelius, Selenographia, CAPUT XVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/340
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/340

Ex quibus luce clarius constat, Lunam necessariò, in ejusmodi diversis stationibus, ex latitudine suâ ortis, perpetuò faciem sectionesque, tam quadraturarum, quàm reliquarum phasium omnium, aliter atque aliter inclinare, atque variare: adeò, ut quendam motum Librationis cuspidum hinc generari oporteat. Inde verò quoque Maculae, respectu Nonagesimi, modò sic modò aliter ratione inclinationis spectantur, ac si Luna hanc vel alteram partem versùs, stato tempore librata esset; sicuti etiam revera in Lunâ accidit, experientiâ teste. Inprimis haec differentia, sive libratio, ex latitudine profecta, in Pleniluniis admodum est conspicua circa Nonagesimum; de quibus paulò pòst, quando de Pleniluniis ipsis dicetur, plura percipies. Caeterùm, & haec quoque Libratio cuspidum, non singulis mensibus semper est eadem ac constans; sed insuper alii inaequalitati minori est subjecta, eaque inaequalitas eo modo, ut angulus Eclipticae & Orbitae Lunae, variatur. Eamque ob caus sam, & haec Libratio, simul cum hoc angulo, jam crescit, jam decrescit; nisi quod tamen haec inaequalitas & differentia, fateor, valde sit exigua (ad aliquot namque tantùm minuta se se extendit) ut vix ac ne vix in hisce observationibus deprehendi possit. Atque his, quae generatim de progressionibus & retrogressionibus Sectionum Menstruis & Annuis, tam quadraturarum, quàm aliarum omnium phasium, quae ex motu Longitudinis proficiscuntur; nec non, quae de variationibus cuspidum quadraturarum, aliarumque phasium ex motu Latitudinis orientibus dicta sunt, tandem aliquando concludamus.

---

Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
