Latin
341
Johannes Hevelius, Selenographia 341
Unproofread scanNot analysed yet
O I GVMMJ. GEOSI CRan Gs. 6**. Die 8 Oesu. Core 7 è maerad. nuè Gκαέσηδι οτν 2ι Πιει β βυστ. τ καλε γενκα σ. sam lineae illuminationis progressionem &retrogressionem, variationemque cuspidum: prima namque &secunda quadratura, decima nempe &undecima phasis, in Cancro, &quidem circa Limitem Austrinum; tertia verò, duodecima scilicet phasis, in Capricorno, circa Limitem Boreum est observata. 2. Propter diversos Librationis terminos, circa Lunae Limbum superiorem, &inferiorem conspicuos. Quia enim 10. &11. in Cancro, &adhaec in maxima Latitudine Australi, existunt; ideo &interstitium inter Paludem Maeotidem Lacumque hyperboreum superiorem, &Peripheriam maximè conspicitur amplum: quare &ex hac ratione, modò dicti Lacus &Palus, ut apparet, maximè sunt dilatati. At in figurâ duodecimâ vides, quomodo haec spatia maximè sint compressa, atque coarctata, non minùs eadem Palus Lacusque; quippe Luna in Capricorno &Limite Boreo, tum temporis versabatur: cujus certè generis quadratura rarenter admodum conspicitur. Ex quibus denuo Motus ille, terminique ejus maximae &minimae Librationis, in principio Cancri &Capricorni extan tes, stabiliuntur. De caetero, non solùm reliquis omnibus meis innumeris observationibus; sed &multis aliis à Petro Gassen do, viro eruditionis praestantia clarissimo, amico nostro plurimùm colendo, &Ismaele Bullialdo ingenii excellentis acerrimique judicii Viro, peractis, (quarum hic meminit in Astronomiâ Philolaicâ lib. II. cap. 13.) apertè &indubitatè demonstrare possumus. Quia verò hoc loco id exequi nimis quàm longum foret, cùm praeter opinionem jam prolixiores fuimus; idcirco plura hic dicere non attinet: sed hae observationes suo loco &tempore, quando de diversis Lunationum Periodis dicetur, reservabuntur.