Latin
CAPUT XIX
Johannes Hevelius, Selenographia 343
Unproofread scanNot analysed yet
Altiora enim corpora opaca, majorem nigrioremque de se spargunt umbram, quàm depressiora; secundùm illud ue ulumam Bifiole O in G Εάncτa mεia remeliσnis GOG& &nno Galt U6Tia16 Nelil sene 9 a, mea nu Gendunctiom vaz, 2 Dea 9 Curillud Theorema Opticum: Umbra multiplicata obscurior est. Francisc. Aguil. lib. V. prop. 63. pag. 426. Uti enim lumen alterius luminis accessione augescit, ita &umbra, accedente aliâ umbrâ, obscurior evadit. Hincque evidentissimè colligitur, Montes, inter alios Phoenicem, Cragum, Cadmum, Antilobanum, altitudine Sipylum, Masicytum &Libanum multùm antecellere: praesens namque figura testatur, umbram illarum Vallium harum umbrâ esse obscuriorem; cùm tamen hae viciniores sint, lineae luminosae &umbrosae partis, atque illae. Caeterum, &hoc notatu atque consideratu dignum hic oc- Tabium ccumserentia currit, quantò minores Montes Dalangveri, Coibacarani &quoad appareMtiam viUxii, seu potiùs illarum Vallium circumferentiae, in hac phas detur cresiere, Atqu, deappareant, quàm in praecedente decimâ, undecimâ, &duodeci crestere. ma; &quod de die in diem magis magisque quoad ejus figuram, tantum decrescant, quantum ipsi Lunę quotidie luminis accrescat, usque dum circa Plenilunium ferè prorsus evanescant: quemadmodum crescentes omnes Lunę phases id confirmant. Ratio hujus Phaenomeni satis superque jam capite octavo indicatâ: quo Lectorem ablego. Postremò svasor sum Astrophilis, ut curam in conquirenHac phasi dignae, ut Trdum optimum Telescopium impendant, eoque comparato lestopio causideretur. hanc Lunae phasin lustrent, &diligenter attendant; tum praesertim ob magnam varietatem, quàm hic deprehendent prae aliis Phasibus, tum ob incredibilem delectationem, quam inde percipient. Quandoquidem in tali Lunae constitutione &apparitione, maxima pars sublimiorum Montium &Vallium, visibile Lunae hemispherium occupantium, in maximè conspicuâ, gratissimâ, meliorique formâ repraesentabitur; id quod in adultiori phasi frustrà exspectabis.