# Selenographia 344

Johannes Hevelius, Selenographia, CAPUT XX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/344
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/344

CAPUT XX. DE LUNAE GIBBEROSAE CRE SCENTIS PHASI. Tullo unquam tempore, confinium luminosae & obscurae partis, aequabile ac minimè asperum atque anfractuosum extitit; certè in hac phasi omnino ejusmodi cerninitur: cùm sectio Mare Mediterraneum circa Insulam Majoricam. Siciliam, Zacynthum, Cretamque intersecat; tunc enim longissima conspicitur linea, quae unquam per Mare quoddam Lunare transire potest. Ideoque quoniam illo in loco, ferè tota per aquas, aut, si mavelis, per spatiosissimam quandam planitiem tendit, necessariò & rectissima, & planissima apparet. Areolae verò minores extra sectionem emicantes, vertices sunt quorundam Montium atque Insularum. Jam magnus ille clareque illustratus circulus, in mediâ circiter parte lineae illuminationis, est Mons Aetna Siciliae; cujus Vallis hoc tempore maximè est obscura, ut unquam fieri obscurior possit: quippe, cui Sol (propriem loquendo) primùm oritur, sic ut fastigia tantummodo horum Montium lumine suo perstringere possit. Ipsa item Insula Siciliae, admodum in hac phasi apparet nigricans; nec adeò magna differentia, inter hanc praedictam Iniulam, & Mare Mediterraneum quoad colorem, modò deprehenditur. Quaeritur ergò merito, unde hoc oriatur; jure enim haec Insula, haud parùm lucidior se se repraesentare deberet, quia pars est Lunae continentis? respondetur verò quod id ita sit: nam terra Lunae, tanquam corpus magis opacum, radiis Solaribus magis resistere valet, & idcirco etiam illos fortiùs reflectere (ut in praecedentibus dictum) clariorque apparere potest. Quòd autem hic secus eveniat, id innumeris diversissimis mireque inclinatis Montibus adscribendum, qui partim in viciniâ hujus Insulae, partim etiam in illa ipsâ hinc inde affatim conspiciuntur; quorum procul dubio adhuc plures ibidem extant: verùm cùm sint humiliores, propterea minimè illorum conceditur Q Tone Gullecae Croßeentas Oaeerat ia 9.

---

Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
