# Selenographia 347

Johannes Hevelius, Selenographia, CAPUT XXI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/347
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/347

Jam si observationem, paulò antè, vel pòst verum Trigonicum Aspectum, instituas; tum nec sectiones hos terminos tam strictè attendere possunt; sed aut unam alteramve partem versùs, magis magisque, pro ratione temporis, promoventur: cujus exemplum & nunc sub oculis versatur. Haec namque phasis, septem vel octo horis tardiùs, quàm fieri debuisset, respectu Trigoni, est observata: quapropter & sectio ejus jam verum terminum transgressa conspicitur. Etenim, cùm Luna illo tempore omnino in Cancro extiterit; utique & illius confinium meritò per Montem Aetnam, Insulam Cretam permeare debuit: quod autem secùs accidit, ratio est, ut modò dicebam, Lunam octo scilicet horis tardiùs esse animadversam. Interea tamen de his Trigonorum Terminis securus esto; siquidem ex innumeris meis observationibus, id certo certius mihi innotuit, rem aliter se se non habere: sicuti idem Lunationes sequentes, hoc abundè satis demonstrabunt. Interea tamen & aeque similis quaedam (quamvis exigua) variatio, sive naequalitas, circa hos terminos, ac circa quadraturas, se se detegit: quia verò planè ejusdem cum superiori deprehenditur naturae; idcirco supervacaneum duco, pluribus hanc inaequalitatem persequi. Perspectis itaque perceptisque his Trigonorum Terminis, spatioque interjacente, in lex partes aequales diviso, secundùm Signorum ordinem Ascendentium, & Descendentium, veluti suprà in quadraturis instituebatur, in figurâ scilicet pag. 329. insertâ; nullo quoque negotio imposterum universas & singulas Trigonorum sectiones, per totum anni curriculum conspicuas, aut quovis alio tempore unquam futuras, indubitanter certeque praedicere, determinare, ac secundùm Maculas, accuratissime sectionem illam certo tempori respondentem, delineare possumus. Cumprimis autem, multò adhuc accuratiùs, hoc negotium succedet, si motum Librationis cuspidum & hac in parte diligenter attenderis. Postremò autem & hoc notandum, quòd, in hac phasi, & Mons Aetna, & Insula Creta, & Mons Sinai, quando adeò vicini lineae illuminationi existunt, aspectui multò jucundiores gratioresque sint, quàm unquam fieri aliàs possint, praeprimis autem Aetna adinstar pretiosissimi unionis rutilat: quapropter phasis haec omnino meretur, ut diligenter à rerum Coelestium Scrutatoribus consideretur, atque examinetur.

---

Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
