# Selenographia 348

Johannes Hevelius, Selenographia, CAPUT XXII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/348
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/348

CAPUT XXII. DE LUNAE INCURVATAE CRE SCENTIS PHASI. ùm Aquarum ac Marium Lunae, utpote, Mediterranei, Caspii, Ponti Euxini, Propontidis colorem probè atque accuratè examinamus, atque perpendimus (quorum semper obscurior est, quàm Insularum atque Continentium) animadvertimus colorem Aquarum Lunarium esse diversum, & minimè aequabilem; quod non solùm hac praesente, sed & omnibus reliquis figuris comprobatur: quam diversitatem colorum, quovis tempore, in omnibus meis observationibus, pro virili, accuratissimeque attendi. Hae autem Maculae aquarum secundariae, (ita illas appellare lubet) nunquam variantur, vel mutantur; sed perpetuo quoad apparentiam, eandem figuram formamve retinent; quod phaenomenon certè insolens mirumque videtur, adeò, ut vix abs re sit futurum penitiùs illud introspicere, & genuinam ejus caussam, quantum licebit investigare. Enimvero altè animo meo insidet haec opinio, quòd, quemadmodum Maria nostra terrestria, non prorsus sunt nuda & inanias verùm sparsim multis innumeris Insulis Rupibusque à DEO Optimo Maximo locupletata: sic & Maria Lunaria, ratione ejusdem materiae, non minùs variis Insulis, Montibus, Rupibusque possint esse referta; quarum rerum omnium quotidie pars haud exigua, optimo Telescopio distinctè ac perspicuè apprehendi potest. Interim tamen sortassis adhuc multò pluθἰυκα ἐκρυνόεεθ Crαsεαθίν. Θασδ in 7 Qrado T carca Digc et &

---

Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
