Latin
CAPUT XXIV
Johannes Hevelius, Selenographia 356
Unproofread scanNot analysed yet
Scis enim, hunc nostrum non rarenter exundare in illa loca finitima; hincque fortassis &Selenitis, similis, ratione coloris, circumjacentium Nili locorum erit aspectus: hoc tamen cum discrimine, quòd nostri Nili inun datio nonnunquam Selenitis evanescere videbitur: Paludes contrà circa Nilum Lunarem existentes semper nobis eandem referunt speciem. Motum librationis quod attinet, tam hujus quàm sequentis Phaseos; ille in maxima occidentaliori variatione deprehenditur, ubi nimirum interstitium Paludem Maeotidem inter &Peripheriam, omnium maximè conspicitur dilatatum: siquidem hae duae phases, non solùm in Cancro, uti ex inscriptione patet, sed &circa limitem Austrinum observatae. mini