# Selenographia 356

Johannes Hevelius, Selenographia, CAPUT XXIV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/356
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/356

Scis enim, hunc nostrum non rarenter exundare in illa loca finitima; hincque fortassis & Selenitis, similis, ratione coloris, circumjacentium Nili locorum erit aspectus: hoc tamen cum discrimine, quòd nostri Nili inun datio nonnunquam Selenitis evanescere videbitur: Paludes contrà circa Nilum Lunarem existentes semper nobis eandem referunt speciem. Motum librationis quod attinet, tam hujus quàm sequentis Phaseos; ille in maxima occidentaliori variatione deprehenditur, ubi nimirum interstitium Paludem Maeotidem inter & Peripheriam, omnium maximè conspicitur dilatatum: siquidem hae duae phases, non solùm in Cancro, uti ex inscriptione patet, sed & circa limitem Austrinum observatae. mini

---

Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
