# Selenographia 357

Johannes Hevelius, Selenographia, CAPUT XXV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/357
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/357

Quas inter reliquas MacuMaculas, Insulas, Valles Montesque, certa reperitur Insula, Rhodus nominata, quae maximâ ex parte plana, atque aequabilis, ac nullis Montibus est circundata: haecque speciem refert mirabilem, quàm saepenumero haud parùm sum admiratus, dum nimirum haec modò dicta Insula, à parte superiori sive Septentrionali, prorsus obscura nigraque apparet. Quod si verò id à parte ejus dextrâ, seu sinistrâ, accideret, Montibusque esset circumvestita, nihil foret admirabile: jam autem, cùm ibidem nulli omnino videantur Montes, quemadmodum istud superiores observationes luculentissimè id attestantur; adhaec in verâ etiam id contingat oppositione, quòd à parte nenpe superiori planè sit obscurata: fateor sanè, aliquid certi hac de re statuere, caussamque genuinam, atque sufficientem hujus phaenomeni investigare, esse admodum difficile. Id extra omnem quidem dubitationis aleam positum est, Insulam hanc Rhodum, in vastissimâ palude esse sitam, quae propemodum figuram Rhombi refert, ut ex omnibus phasibus videre licet, partem autem obscuram illius Insulae inter paludes referre non possum, alioquin non posset esse sic nigra; sed similem cum circumjacente palude repraesentaret colorem: ideoque colligere aliter non possum, quàm partem illam dimidiam nigricantem illius Insulae, aut esse nemorosam, aut aquosam. Si alius adsit, qui rationem magis convenientem invenire possit, profectò, tum mihi, tum omnibus Scientiae cupidis, rem faciet gratissimam. III Radii autem albicantes, sive luminosi, qui circa Pleniluniumm in Oceanis Lunaribus, Insulis, continentique sparsim se se offerunt, nihil sunt aliud, ut jam antea referebam, quàm scopulo rum series, praealtorumque Montium tractus, qui hoc tempore, ferè similem habent aspectum, ac nostri Montes excelsiores, aeternâ nivi obsessi. Montium Lunarium verò clariorum tractus, praesertim ex Monte Sinai orientium, pariter esse ni vosos, vix credibile: cùm enim nullae ibidem pluviae deprehendantur, sed continuè Coelum extet sudum, (si ita loqui liceat) facilè etiam colligere datur, nullas prorsus nives, in Lunâ generari posse: quòd autem aliis luminosiores spectentur, fortassis ab illorum materiâ, colore, asperitate, & situ convenientiori, proficiscitur. imon euhodal Teilluri ot xilis

---

Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
