Latin
CAPUT XXVI
Johannes Hevelius, Selenographia 359
Unproofread scanNot analysed yet
Quod verò in hoc ipso Plenilunio Maculae tam valde vi De inclinarione hujus deantur inclinatae Subsolanum versùs, ita ut Pontus Euxinus plonilum. more solito elevatior appareat; hinc oritur: quia haec observatio in quadranti Orientali, Nonagesimo in occidentali existente, habita fuit. Quaeris autem, quare Plenilunium illud non exhibuerim in tali formâ, in quali videlicet circa Nonagesimum fuerit constitutum? scias itaque, quòd jam antea quatuor figurae circa Nonagesimum existentes, nimirum O, P, Q.R. hoc modo fuerint repraesentatae; quapropter &Lunam aliter propiùs scilicet horizonti constitutam tibi offerre placuit. Neque inconvenienter hoc loco quaeritur, postquam intellectum, constitutionem Macularum, sive totam disci inclinationem, in quadrante orientali, aliter spectari, quàm in occidentali; an non ergò perpetuò facies Lunae, sive situs Macularum, respectu perpendicularis nonagesimi gradus, sit prorsus eadem; nec non inclinatio Lunae orientis, in quovis signo, graduque Eclipticae constitutae, ac insuper cum inclinatione occidentis omni tempore, minimè sit diversa? Primò autem, quòd Lunae constitutionem in Nonagesimo, uelinariLimiae, &in attinet, facilè conjicere potes, si illa, quae passim multoties, inNonagesimo primis capite 18. circa quadraturas de illarum Sectionibus dicta rariatur. fuerunt, probè perpenderis; impossibile esse, illam quovis tempore non variari: eo insuper attento, quòd Sectiones quadraturarum, vel quod idem, perpendicula nonagesimi, in diverso latitudinis situ, perpetuò mutentur. Quando verò Luna in utroque Limite versatur, perpendiculum ejus incedit, secundùm figuram cap. 18. pag. 329. insertam: circa Nodum Ascendentem verò, magis occasum versûs, in superiori nempe peripheriâ inclinat: circa Nodum descendentem magis magisque per aliquot gradus ortum versus. Hincque evenit, ut discus Lunae, unà cum Maculis, modò sic modò aliter, in Nonagesimo conspiciatur. Quae in quantum variatio excurrat, ex capite jam dicto pariter deprehenditur: adeò, ut omnino Maculae, ad lineam à Polo Eclipticae per centrum Lunae ductum, minimè constantem; sed in quavis latitudinis variatione, variabilem dispositionem obtineant, teste ipsâ experientiâ: ut ut Severinus Longomontanus aliam foverit opinionem, quàm lib. I.