# Selenographia 364

Johannes Hevelius, Selenographia, CAPUT XXVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/364
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/364

igitur ut primùm angulum circuli verticalis & orbitae Lunae ad datum tempus, aut ex peculiari Tabulâ, aut ex calculo trigonometrico, exploratum habeas: tuncque viâ praedictâ complementum ejus constitue, in Quadrante orientali ad sinistram, ab fusque e, ita habebis veram inclinationem ad illud ipsum praefinitum tempus. Ex quibus omnibus, quae modò diximus, satis superque liquet, Inclinationes Lunae, non solùm ex motu longitudinis atque latitudinis; sed etiam ex diverso situ Lunae, respectu Nonagesimi & horizontis variari. Neque his adhuc absolvuntur; siquidem Inclinationes Lunae in diversis horizontibus, diversissimae existunt: hoc est, pro diversitate Poli Elevationis, adhuc praeter illam priorem variationem, magis magisque alterantur. Caeterùm, quantò locorum elevatio Poli est depressior, tantò haec inclinatio evadit major (hoc est, tantò punctum nimirum verticale Nonagesimi magis horizontem versus, tam in ortu quàm occasu, inclinat) ac rursum, quantò Elevatio Poli in quodam loco sublimior datur, tantò haec inclinatio ibidem est minor. Ex quibus denuo clarè patet, tam diversam esse Inclinationem, ut vix possibile, ob continuam variationem longitudinis, latitudinis, altitudinis Lunae, Polique elevationis, has saepiùs memoratas inclinationes determinare. Veruntamen haud parùm conduceret, ut quilibet, in horizonte quocunque degens, inclinationem Lunae per omnes suprâ dictos casus, beneficio alicujus praefigurati Plenilunii, haud magno labore, & quidem ex tempore, sibi oculis subjicere posset: quippe non tantùm in Eclipsibus, sed & in reliquis omnibus Lunae observationibus, magno certè res haec foret adminiculo; quemadmodum inferiùs suo loco demonstrabitur. Hocque feliciter, sine ullo laboris & temporis multi dispendio succedere posse, si motus librationis non attendatur, praesente Plenilunio Brumali versatili, in eam gratiam adornato, am jam commonstrabo. Antequam autem eò pervenire possimus, summopere opus est, ut tibi Tabulam Angulorum circuli verticalis orbitaeque Lunaris, ad tuam Poli Elevationem supputes, lenilungem GeumalGεωσ Cirea inistum Caneas a Timat Nss. Moagl.

---

Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
