# Selenographia 365

Johannes Hevelius, Selenographia, CAPUT XXVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/365
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/365

assuad singulos videlicet gradus longitudinis & altitudinis: id quod si tibi nimium molestum esse videatur, sufficit huic negotio, ad decem duntaxat gradus longitudinis, & ad singulas semihoras, sive horarum quadrantes, illam computare. Quàm verò magni est laboris ejusmodi conficere Tabulam, tamque magnum rursum adfert commodum, tamque gratior nobis, cùm illâ opus habemus, accidit. Hujus enim si non datur copia, multò certè molestiùs est, ad quamlibet inclinationem primùm supputare angulum. Tabulâ itaque probè confectâ, quaere hujus beneficio, ad datumtempus locumque Lunę, angulum circuli verticalis & orbitae Lunae, ad quem eruendum, duplici parte proportionali opus erit: quo facto, in extremo diviso circulo ab A sursum, C punctum nonagesimum versus, tot dinumera gradus, quot anguli complementum comprehendit; si nimirum Inclinationem Lunae orientalis desideres: postmodùm, cùm haec figura ita sit praeparata, ut circumagi possit, sinistrorsum eam obverte, quoad de tribus superioribus punctis unum (quae inter 30. & 40. gradum conspiciuntur) ultimum dinumeratum gradum anguli complementi tangat. Rogitas autem, quodnam punctum horum trium hîc debeat attendi? respondeo: si Luna in Nodo Austrino commoretur, necesse est, ut omnium orientalius ad 37. gradum situm, apprehendas; medium, si circa Limites versatur; atque illud occidentale ad 31. gradum conspicuum, quando Luna circa Nodum Boreum existit. Quod si scire etiam expetis situm inclinationis Lunae in quadrante orientali; dinumera tot gradus à B, C versùs, ut priùs factum, quot anguli complementum verticalis orbitęque Lunę possidet; tunc dextrorsum Zephyrum versùs hunc Plenilunii Iconismum circumvolve, usque dum iterum unum, ex illis tribus superioribus punctis, quod tum temporis necesse habes, ad ultimum dinumeratum gradum constituatur; quibus peractis, genuinam tempori dato locoque Lunae respondentem inclinationem planè tenes: ex quâ illicò percipies, quinam gradus peripheriae illo tempore in nonagesimo extet, nec verò minùs quaenam loca, Valles Montesque cumpuncto nonagesimi C, centroque Lunae in unâ rectâ sint constituti, quod quidem adminiculo talis fili serici accuratè examinari poterit.

---

Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
