Latin
CAPUT XXVI
Johannes Hevelius, Selenographia 367
Unproofread scanNot analysed yet
Quanta autem revera sit pars Lunae illuminata, circulo maximo seu minimo existente, Astronomi viâ diversâ docent, cognitâ videlicet distantiâ utriusque Sideris datisque diametris, investigare; inter reliquos Erasmus Reinholdus, in Commentario super Theorias Peurbachii sol. 165. partem illam ad circulum usque illuminationis determinat, quòd nimirum sit grad. 189. 45. min. sic ut Luna 9. grad. supra partem dimidiam illuminetur. Acutissimus verò Kepplerus in Astronomiâ Opticâ cap. 6. n. 3. pag. 231. hoc non solùm in dubium vocat; sed &partem circuli illuminati, longè esse minorem apertè demonstrat, quòd nimirum sit grad. solummodo 180. min. 31. sec. 20. quando nova, atque in Apogaeo versatur; umbrosa verò pars, nempe residua, grad. 179. min. 28. sec. 40; at Lunâ in perigaeo versante, posse arcum illuminatum esse grad. 180. min. 28. sec. 12. Interea tamen totam hanc à Sole illustratam partem, hemisphęrio majorem in Plenilunio non conspicimus, quoniam scilicet corporis illuminati Lunaris, diameter visibilis major existit, quàm spatium illud, inter utrumque oculum nostrum (tum enim circulus visionis hemispherio est minor) secundùm propos. 70. IV. Vitell: Linea connectens centra amborum visuum, si diametrosphaerae convexae minor fuerit; minus hemisphaerio est, quod videtur. Ratione verò distantiae inter oculos nostros, &corpus illuminatum, circulus visionis decrescit, ita ut majorem partem, de parte Lunae illuminatâ tum temporis spectare liceat. Haec autem ita esse Aguilonius confirmat, prop. 44. lib. V. Optic. his verbis: Externum signum luminosum, majorem partem sphaerae remotioris irradiat quàm propinquioris. Hincquem colligitur, quòd de Lunâ in Apogaeo plus spectetur, licet à Sole minùs illustretur: in Perigaeo autem plus illustretur, &minùs cernatur.