# Selenographia 370

Johannes Hevelius, Selenographia, CAPUT XXVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/370
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/370

Vix autem memini, me ullo tempore, discum Lunae, ab omni parte lumine repletum, accurateque rotundum Plenilunium aniAa a animadvertisse ac observasse, ut non ab unâ vel alterâ parte, sive superiori sive inferiori, (quamvis interdum pars esset valdè exigua) particula quaedam luminis adhuc desideraretur: unde nonnunquam insignis scabrities, in ipso etiam oppositionis articulo se offerebat. Lunâ quidem versante prope caudam, vel caput Draconis, plerumque in orientali vel occidentali parte aliquid deficiebat: circaque Limitem Boreum, limbus Australis haud parùm erat scabrosus: in limite autem Austrino, contrà peripheria Borealis minimè erat plena, & ab inaequalitate penitus libera: quò verò major vel minor dabatur latitudo, eo pars deficiens major minorve deprehendebatur. Ejusmodi exempla, atque observationes quàm plurimas hoc loco possem producere; ne autem Benevolum Lectorem multis morer, tantùm aliquot exhibebo: cùm capite sexto jam partim quarundam facta fuerit mentio. 1. Anno Aerae Christianae 1644. die 21. Aprilis, horâ 11. vespertinâ, quartâ ante veram oppositionem; Luna non solùm in limbo orientali nondum prorsus lumine erat completa; sed simul à parte inferiori Australi jam notabiliter erat aspera. Ratio hujus rei haec est, quòd tum temporis latitudinem Septentrionalem 32 grad. obtinuerit. 2. Anno 1645. die 5. Septembris, horâ 10. vespertinâ, 4. ante veram oppositionem, limbo iterum orientali admodum existente scabroso, pars superior & inferior satis rotunda laevisque spectabatur: quia latitudo Australis tantùm circiter 13 gradum adaequabat. 3. Anno 1645. die 5. Octobris, horâ octavâ vespertinâ, sextâ post verum Plenilunium, non tantùm Luna in latere occidentali; sed & in peripheriâ Boreali supra Mare hyperboreum, haud parùm decreverat. Hoc autem tum inprimis maximeque erat animadversione, atque admiratione dignum; quòd, tametsi Luna in limbo occidentali jam satis tuberosa lacunosaque esset, tamen hoc non obstante, verticem notabilem atque maximè conspicuum alicujus excelsissimi Montis, in ipsâ peripheriâ orientali offerebat. Ex quibus clarè patet, quòd in ipso limbo manifestè Montes & Valles, beneficio alicujus praeclari Tubi, animadvertere licet; quemadmodum jam antea capite sexto à nobis fuit demonstratum. Partem autem superiorem peripheriae non mediocriter extitisse anfractuosam, exinde ortum traxit, quòd latitudo Lunae Australis, eo tempore graduum fuit 41.

---

Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
