# Selenographia 372

Johannes Hevelius, Selenographia, CAPUT XXVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/372
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/372

Igitur in praesente diagrammate linea A d C esto Ecliptica, c Sol, d Terra, vel locus visionis; A, Luna in Eclipticâ scilicet circa Nodos constituta; B, Luna in limite Boreo existens; C verò in limite Austrino: omnes lineae à Sole ad Lunam tendentes, c e nempe & c f, sunt lineae illuminationis; e f basis pyramidis illuminationis. Lineae ab oculo nostro d, ad Lunam usque properantes, lineae sunt visionis, g h basis pyramidis visionis: pars illa à lineis illuminationis comprehenla, tantùm à Sole illuminatur; & quae à lineis visionis continetur, à nobis tantummodo cernitur. Apud A, Lunâ existente circa Nodos, bases pyramidis in unam coincidunt lineam, quam ob caussam eo tempore nihil quicquam de Lunae hemisphaerio tenebricoso spectatur: & idcirco peripheria ejus illo ipso tempore accurate laevis, atque rotundata necessariò apparet. Circa limites verò, bases pyramidum illuminationis & visionis se mutuò intersecant; sic ut aliter esse non possit, quàm ut nobis aliqua particula de obscurato hemisphaerio latente objiciatur: quamobrem eo tempore Plenilunii, peripheria non penitus plana atque rotunda, sed ex parte tuberosa asperaque, respectuoculi apparet. Circa limitem Boreum deest particulaquedam de parte inferiori, nempe Australi: sicuti in parte inilluminatâ f h hic videre licet.

---

Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
