# Selenographia 375

Johannes Hevelius, Selenographia, CAPUT XXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/375
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/375

Quae quidem interrogatio primâ fronte videri potest supervacanea: quia omnes & singulae phases Lunae decrescentis confirmant, decrementum ejus omni tempore ab occasu incipere, veluti incrementum semGlasta Cne εl Ceiε ερατιC εβασυ &n Clesti 1617. Bic. 26 επσοnζ. lare δι ε πεδ. καα εἱ O G Qs B Cuσητ. semper ab ortu desinit. Nihilo tamen minùs, contrarium ut probem annitar: primum nimirum Lunae decrementum non semper in occidentaliori parte, verùm modò in parte limbi Boream, modò Corum, modò Zephyrum, modò Notozephyrum, modò etiam Austrum versùs initium capere. Cujus quidem rei argumenta atque probationes, maximâ ex parte, in capite praecedente continentur; cùm verò aliam plane ob caussam ibidem productae, aliisque rebus applicatae fuerint, necessarium erit, illas aliquatenus repetere. Atque istis, quae capite superiori diximus ac demonstravimus, nullum unquam verum omnino & undique rotundum Plenilunium dari posse, Lunamque citiùs decrescere, quàm undique lumine impleri, concessis, videtur haec quaestio proposita prorsus per se quasi corruere. Nam, quia incrementi Lunae nullus ferè finis, idcirco & nullum decrementi, rectè loquendomitium dari potest. Si verò umbram terrenam tempore Plenilunii, Lunâ circa Nodos versante, removeamus, perinde ac si ibidem in loco suo non existeret; tunc Luna, in tali casu, non solùm omni ex parte plena fieri potest, sed & per temporis aliquod spatium (ut ut etiam sit exiguum) pleno undique lumine, ambituque extremo aequabili permanere, & postmodum demum decrementi facere initium: quo tempore (quod bene notandum) quando nimirum Luna est circa Nodos, ultimum peripheriae illuminatum punctum, quo completur, planè in oriente existet, & per consequens etiam primum decrementi, punctum, sive ejus initium, perfectè in occasu. Quum autem Luna prope limitem versatur Austrinum tunc, propriè loquendo, ut paulò antè referebam, nec finis, neque initium Lunęcrescentis vel decrescentis, animadvertitur; quamprimùm namque Luna oppositionis puncto appropinquat, pars illa obumbrata scabrosa peripheriae, se se pauiatim Arctapeliotem versùs promovet; postmodùm tempore verae oppositionis in Septentrionem, & deinde mox Corum, denique sensim Zephyrum versùs pergit: sic ut pars illa residua obscura Lunae crescentis, dum continuo cursu, se se per Lunae partem superiorem extendit, in partem deficientem Lunae decrescentis transmutetur.

---

Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
