# Selenographia 376

Johannes Hevelius, Selenographia, CAPUT XXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/376
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/376

Itaque sanè initium Lunae decrescentis, in limite Australi, nequaquam incipit in occasu, sed potiùs in parte limbi, quae Arctapeliotem, vel etiam Boream versùs, spectat. Quando verò Luna, tempore Plenilunii, circa limitem Boreum commoratur, tunc pars Lunae crescentis deficiens orientalis, primùm in Euroaustrum, deinde per Austrum in Notozephyrum, & denique rectà in occasum tendit; quemadmodum ex superioribus citatis observationibus, capitis praecedentis, praesertim ex quartâ, Anno 1645. die 8. Junii observatâ, clarè ac apertè perspicitur: sic, ut denuo eo ipso tempore decrementi, initium Lunae decrescentis, in Euroaustro, vel Austro observetur, & neutiquam perpetuo in occasu; quod erat probandum.

---

Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
