# Selenographia 379

Johannes Hevelius, Selenographia, CAPUT XXIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/379
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/379

Sed areola illa clarè illuminata, quae adhuc in termino paludis conspicitur, Insula est Alopecia; extra quam, prorsus nulla in totâ palude deprehenditur. Jam magnus ille semicirculus supra hanc paludem conspicuus, est Vallis Montium Riphaeorum; in qua certa cuspis altissimi Montis se se detegit. Quin & variae nigriores Maculae sectioni lucis imminentes haud obscurè confirmant, superficiem lunarem undique versum tumoribus ac lacunis esse conspersam. De caetero in hac phasi, nihil ampliùs occurrit notatu dignum, nisi quod à 18. usque ad hanc ipsam Lunae faciem, nunquam non duae minores Maculae in Valle luminosâ Aetnâ spectentur: quae certo indicio sunt, aut loca paludosa, aut nemorosa ibidem extare, quae alio tempore minimè in obtutum veniunt; contrà verò, tunc punctum quoddam satis clarè illustratum, in medio istius Vallis se se conspiciendum exhibet; quemadmodum Iconismi omnes ad unum id testantur.

---

Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
