# Selenographia 380

Johannes Hevelius, Selenographia, CAPUT XXX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/380
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/380

CAPUT XXX. DE LUNAE INCURVATAE DECRESCEN TIS PHASI. praecedentibus Lunae Iconismis, post oppositionem hactenus delineatis, nulla propemodum notabilis mutatio, quoad Montes & Valles fuit deprehensa: at in praesente, ubi Luna magis decrescit, confiniumque longiùs in eam extenditur, Valles respectu umbrae, admodum mutatae magisque conspicuae, quàm circa oppositionem, se se offerunt. Rursum pars Lunae livescens, circumdans Montem Sinai, aliàs desertum Zin dicta, à primâ statim die illuminationis, in omnibus à decimâ quintâ nimirum phasi computatis huc usque, semper unam eandemque nigricantem refert faciem: cùm tamen orae finitimae semper modis diversis mutentur, ac varientur. Quaenam hujus rei sit ratio, & qualia sint loca, mox mox ex sequentibus figuris patebit: quòd nempe locus sit tuberosus, atque lacunosus, undique Montibus atque concavitatibus refertus. Idque manifestè testantur, inprimis tres illae quadraturae decrescentes, trigesimâ scilicet phasis, trigesima prima & secunda: quòd Mons nimirum Sinai, ab aliis Montibus depressioribus sit planè circundatus. Ejusmodi autem loca prae aliis perpetuò nigricantiora apparere, hinc fortassis oritur, quòd ibidem paludes atque nemora (vel hujus generis aliud quidpiam) extent, quae ad reflectendos Solis radios minùs sunt idonea, quàm alia loca superficie opaciori constantia. Qualia adhuc in Lunâ quàm plurima dantur alia, è quorum numero non infimum locum tenet pars illa, quae Montem Horminium cingit: pariter namque illa semper obscurior, perinde ac desertum Zin conspicitur. Inter omnia autem reliqua loca, prae aquis liventia, & prae continenti nigricantia, principalis est, qui Monte Apennino, M. Argentario ac Mari Mediterraneo clauditur, Montibusque Ligustino & Montuniate insignibus est praeditus. Hicque locus non ex innumeris collibus tumoribusque, adinstar star deserti Zin, constat, sed valde est paludosus; id quod ex eo praesumitur: cùm respectu coloris sit immutabilis, reliquae verò partes, desertum scilicet Zin, & pars livescens, quae Montem Horminium ambit, saepenumero colorem, formam, figuramve transmutent.

---

Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
