Latin
CAPUT XXXI
Johannes Hevelius, Selenographia 381
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT XXXI. DE LUNAE IN ORBEM INSINUATAE DECRESCENTIS PHASI. MOre Veterum, Phases istas in aspectu n& illerum seTrigonico observatas, pariter &in Orbem insinuatas appellactionum terminis. vi; in quarum numero &praesens habenda: cùm quatuor duntaxat horis ante verum aspectum fuerit delineata. Insuper, quemadmodum sectiones Trigonorum Lunae crescentis, uti cap. 21. dictum, certos suos terminos limitesque observant, ter quos omnes illorum sectiones reciprocantur; sic quoque est comparatum, cum confiniis Trigonicis Lunae decrescentis. Extremus omnium terminus, centro Lunae vicinissimus, conspicitur, quando Trigonus in Capricorno versatur; tunc enim haec sectio, à parte superiori incipiendo, per Montes Sarmaticos, inter Montem Carpatem &Peuce, prope Promontorium Hippolai transit, hincque per Insulam Cyaneam, Apoloniam minorem, plagam orientalem Montis Moschi versùs, per Montes Uxios &Dalangueros fertur, tempore nimirum veri aspectus: quod si verò aliquot horis pòst vel antè observaretur, minimè terminis haec sectio responderet. Adhaec &motus cuspidum, stato tempore differentiam &variationem quâ in superiori, quâ inferiori peripheriae parte infert; quam tamen hoc loco, ut ratio temporis habeatur, non attendimus. Alter terminus extimus oppositus Trigonorum, quando à centro omnium maximè remotus &limbo est vicinus, existit circâ initium Cancri; quo tempore Montes Macrocemnios, Sinum Cercinitem, M. Berosum, Paludem Bycem, Insulam Aëam, Mont. Caucasum, M. Coibacaranos &Dalangueros transgreditur. Quod si autem, in alio atque alio Signo, hic Trigonus observetur, tum &illius sectio hujus vel illius termini vicinior, vel remotior conspicitur: sicuti in hoc confinio clarissimè elucet. Quia enim hic Trigonus circa initium Arietis accidit, idcirco &hujus sectio illis duobus terminis neutiquam respondet: interim tamen jure viâ intermediâ incederet.