Latin
CAPUT
Johannes Hevelius, Selenographia 386
Unproofread scanNot analysed yet
Inter caetera verò sic inquit (quod observatu dignum) tametsi Luna minor interdiu ad oculum quàm per noctem appareat, apparere tamen adhuc majorem, quàm reverâ sit octavâ ferè diametri parte: ut comprobatum habeo, per expositum organum, quod perinde ac oculus, non est tot fallaciis obnoxium. Epist. 1. pag. Faciem Lunae ipsam quod attinet, dignum utique est, ut ab Astrophilis ipsis, beneficio exquisitè fabrefacti Tubi observetur, articulatimque consideretur; quippe circiter hoc tempus, diesque mox subsequentes, res quamplurimae, maximaque variatio in Lunâ deprehenditur, tam quoad Montes &Valles, quàm confinia lucis &umbrae. Inprimis hoc valde notabile, quòd sectio in hac adjectâ figurâ Pontum Euxinum non aequaliter, sive aequabili tractu terminet, ut quidem jure deberet, cùm hic locus oceanum, seu aquam, vel si mavelis planitiem, repraesentet: quod ego huc usque non habui quò referrem aliò, nisi ad loca diversa paludosa in Ponto Euxino, &quaedam vadosa, praetereaque ad Insulas quàm plurimas hinc inde extantes, quae talem exiguam asperitatem in confinio procreare sanè non nequeunt. At maxima termini lucis scabrositas quae Pontum infra Euxinum animadvertitur, nimirum illae valde remotae cuspides, à Monte Moscho originem trahunt; qui certè ob miram altitudinem, ut ex illis clarè illuminatis areolis, in parte umbrosâ existentibus apparet, inter reliquos Lunares vix est postremus.