# Selenographia 387

Johannes Hevelius, Selenographia, CAPUT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/387
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/387

CAPUT XXXIV. DE LUNAE AD. QUADRATURAM PRO PERANTIS PHASI. Raesens Lunae facies, parùm aut ferè nihil differt à praecedente, tùm, quoad locum Eclipticae, in quo ob servata ac delineata, tum quoad motum librationis; nisi quòd sectio propiùs ad centrum accedat. Haec enim phasis aliquot horis aetate est major, quam ob caussam, nec duo illi Montes Serrorum & Carpates, ampliùs in hujus figurae confinio conspiciuntur; verùm eo in loco, nunc tantùm duae spatiosissimae cavernae supersunt, perinde ac si Montes praedicti radicitùs essent evulsi, imò vix crediderim, ibidem unquam extitisse, nisi illos priùs conspexissem. Itidem Maculae illae obscuriores in parte orientali Ponti Euxini conspicuae, etiamnum nigricantiores, amplioresque apparent; id quod evidentissimè illa, quae capite 33. sunt prolata corroborant; nimirum esse eas nihil aliud, nisi umbram ab illis Montibus sublimiter erectis, productam. Inter reliqua verò confinia phasium delineatarum Lunae decrescentis, illis quadraturarum exceptis, hoc omnium minùs est curvatum, ad lineamque rectam se se conformat; cùm ante veram quadraturam, non adeò diu fuerit delineatum: quamvis Luna saepissime tantùm temporis minimè sibi deposcat, ad lineam usque rectam, hoc est, ad quadraturam perveniendi, uti ex phasi Lunae Bisectae constat, quae quinque circiter horis hac sectione est junior, quaeque quodammodo adhuc gibba deprehenditur. Hoc autem ex diversis oritur caussis, prout Luna tarda, seu velox, in signis Solstitialibus Aestivis, vel Hybernis commoratur, motusque librationis fuerit comparatus, de quo jam antea diximus. Jam Propontidem infra Pontum Euxinum, adeò esse asperum atque scabrosum, hinc oritur: quia ibidem primùm littus incipit illuminari; quod, cùm undique Sinubus atque promontoriis sit refertum, utique fieri aliter non potest, quam ut InsuCcc 2 ejusmodi apparentia spectetur.

---

Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
