# Selenographia 390

Johannes Hevelius, Selenographia, CAPUT XXXV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/390
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/390

Sed cùm ista ejus observatio absque perspicillo fuerit peracta, idcirco planè existimo, hallucinationem fuisse visus; siquidem ad ejusmodi res minutissimas discernendas, nudus oculus nullatenus sufficit. Quando verò Lunam consideramus, tanquam corpus montosum, & Vallibus collibusque undiquaque stipatum, tunc non solùm hoc vel illud cornu, modò acutius, modò obtusius, sed & tota linea sectionis Lunae Bisectae diversa spectatur: propter diversam scilicet asperitatem illam, quàm ex omnibus quadraturis exploratam habemus. Quòd verò plerumque cornua inferiora acutiora appareant: eò accidere, quippe quòd ibi plures altioresque dentur Montes; idque tribus hisce Lunae di midiatae phasibus egregiè palàm facientibus. Quam tamen differentiam, nonnisi oculo probè armato minimè deprehendes: ut hinc rectè mihi videar colligere, Kepplerum hoc phaenomeni, haud unquam accuratè animadvertisse. Postquam autem probatum fuit, partem illuminatam visibilem quadraturarum, paululùm esse majorem parte umbrosâ, jure insuper hîc quaeritur; an etiam necessariò sequatur, partem illam illuminatam majorem semper esse quartâ parte corporis Lunaris? Et videtur hoc quidem primâ fronte ita fieri debere: Sol enim plus quàm hemisphaerium Lunae illustrat. Quod si hoc verò rectae rationis trutina examinetur, atque accuratè perpendatur; statim elucescet, partem illuminatam quadraturae, necquicquam majorem, neque minorem, quartâ parte corporis Lunae, unquam dari posse. Non quidem inficias eo, circulum illuminationis, circulum maximum transcendere; contrà verò, ut jam suprâ demonstravimus, circulus visionis hemisphaerio est minor, tantò scilicet, quantò illuminationis est major: idcirco quantò de illo latere, ubi basis illuminationis confinium constituens versatur, plus cernitur; tantò de altero latere iterum minùs (ubi nimirum circulus visionis quadraturam semicirculo finit) conspicies. Sic ut demum tuto statuere liceat, partem quadraturarum illustratam, nullo tempore, vel majorem, vel minorem quartâ parte superficiei sphaericae Lunę, existeWilime Qua daabora Tens Orecναlι in (0 Jadα R arme é e cac GEON F uno Grissi 1613 s Dacemb. Cara θ 2 mad κοττ. τητα. κl Cαiient κθιι δ2 Θιὶ θ ζυντ. τ ἐκλτῦ πειμm φμδῶ est existere posse. At pars obscura Lunae Bisectae perpetuò PariLunae dimidiatae umminor, parte illuminatâ; ut & minor quartâ parte superficiei brosa nobis obversa, semLunae sphaericae.

---

Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
