# Selenographia 391

Johannes Hevelius, Selenographia, CAPUT XXXV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/391
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/391

Circulus namque visionis in latere obscurato per existis itidem est hemisphaerio minor; circulus autem illuminationis, minor parte illuminata cùm supra partem dimidiam in obscuratâ terminetur, ideo & lege quadam certâ minor omnino constitui debet. Cujus phaInsuper autem adhuc alia circa has quadraturas occurrit seos momenrum facilius quaestio; cujus nimirum phaseos momentum faciliùs cognosca egnoscatur. tur? respondeo, quòd Lunae dimidiatae: aliquot enim horarum spatio multùm mutatam ejus phasin deprehendimus, sic ut circa quadraturam, sectio ejus modò curvata, modò recta, modò iterum gibba appareat, cùm prope centrum contingant: quò verò longiùs à centro, peripheriaeque viciniùs accidunt, eò tardiùs variantur. Nam, etsi arcus diurni illuminationis quotidie in superficie Lunae sunt aequales; nihilo tamen minùs circa centrum apparent majores, quàm prope peripheriam; quia tunc rectiùs ibidem visui objiciuntur, ad limbum verò obliquiùs spectantur. Unde necessariò conficitur, quòd sectiones illuminationis circa quadraturas citiùs velociusque, quàm alio unquam tempore reliquarum phasium, mutentur, atque cognoscantur. Explicatis verò quaestiunculis hisce, ad tres sequentes qua- Phusu zedraturas hic delineatas transeamus. Primam quod attinet, Anno Aerae Christianae 1644. die 23. Septemb. horâ 3. matutinâ adumbratam, trigesimam scilicet in ordine, ea notatu atque consideratu certè est digna. Est enim illa, quae vix multorum Mensium absolutis periodis in obtutum venit; cùm non solùm tempore verae quadraturae, verùm etiam in ipso primo gradu Cancri, limiteque Austrino observata fuerit: quo tempore confinium omnium occidentalius, quod unquam in Lunâ apparet, respectu Macularum, motusque librationis disci animadvertitur; pariter & maximum interstitium inter Mare hyperboreum limbumque Lunae, ut & minimum, inter Paludem Maraeotidem limbumque repraesentatur.

---

Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
