Latin
CAPUT XXXV
Johannes Hevelius, Selenographia 392
Unproofread scanNot analysed yet
Quae sectio minimam partem aquarum pertransit, &tantùm per Mare hyperboreum atque Propontidem, (in quo scilicet Propontide semilunula conspicitur, quae pars est Insulae Besbicae) hincque confinium hoc admodum sinuosum atque flexuosum spectatur, figurâ ipsâ comprobante. Quin etiam in hac phasi Montes insigniores, in optimâ &maximè conspicuâ formâ, deprehenduntur: quippe valde vicini existunt lineae luminosae &umbrosae partis, imò partim in ipso confinio, Antilibanus scilicet, Olympus &Didymus conspiciuntur. Hic autem ultimus jure nomine illo graeco à me fuit appellatus, quod idem significat ac geminus, quandoquidem non tantùm ad pedem Montis Sipyli est situs, sed &huic quoad figuram, situm atque magnitudinem, prorsus aequalis, perinde ac si Gemini essent; quarum certè Vallium pares, vix in totâ Lunâ ullibi reperies. Altera quadratura Lunae decrescentis, in ordine nempe trigesima prima, diverso planè tempore, diversoque in Eclipticae loco observata; quapropter &diversam omnino refert faciem. Sectio ulteriùs Subsolanum versùs viciniusque centro animadvertitur: interstitium ad Paludem Maraeotidem limbumque multò est latius: Luna enim in decimo gradu Virginis, propè Nodum Boreum, tribus horis ante quadraturam adumbrata, qualem phasin dimidiatam bis quotannis, quà sectionem motumque librationis deprehendes. Tu verò adhaec sic forsitan cogitabis: quid audio, nonne quadratura decrescens, pariter tantùm quotannis semel in Virgine reperitur, sicuti &duntaxat semel in Cancro vel Capricorno? Hoc equidem non disputo; verùm quemadmodum Lunâ existente in Cancro, confinium in extimo termino occidentali versatur, atque in Capricorno, in extimotermino orientali, sic quoque maximè differunt. Contrà in Ariete &Librâ, differentia ratione interstitii nulla (pręsertim quando Nodi in his signis versantur, sicuti in his proximis aunis praeterlapsis, atque etiam in hoc casu contigit) animadvertitur. Nihil itaque refert, num Arietem vel Libram Luna occupet; confinium namque easdem transgreditur Maculas, cùm in his locis Signiferi idem sit motus librationis. Proinde, quia ejusmodi similis constitutio bis quotannis accidit; aliter utique fieri non potest, quàm quòd duae ab omni parte aequales quadraturę in conspectum veniant. Secundò, faciamus esse quòd Luna occupet Geminos, Cancrum crum vel Leonem; tu verò quadraturam non ipso tempore veri ipsius aspectus observare possis, ut saepiùs fit, sed primùm quarta vel quintâ horâ elapsâ: tunc rursum deprehendes in Lunâ ferè similimam luminis sectionem, ac si in Ariete vel Librâ esset constituta. Porrò quod si Luna in Sagittario, Capricorno vel Aquario commoretur, ejusque quadratura primùm die sequenti manè incidat, tum denuo confinium, respectu Macularum, propemodum erit unum idemque: sectiones enim istae, uti jam suprà dictum, celeriter admodum se se variant.