Latin
CAPUT XXXV
Johannes Hevelius, Selenographia 394
Unproofread scanNot analysed yet
Sectio hic partim est flexuosa, partim etiam plana; quia per Mare Mediterraneum ex parte protenditur. Quibusdam autem in locis, praeclarae admodum cuspides, in partem tenebricosam se se extendentes animadvertuntur; pars nimirum Apennini, &superiùs ad Lacum nigrum pars Alpium, luculenter ostendentes, inter reliquos Montes Lunares, non esse dictos è postremis. Imò ex hac quidem apparentiâ, hic Apenninus ferè omnium maximus jure aestimabitur: nam in omnibus Iconismis Lunaribus à me delineatis nullus ullibi Mons apparet, qui longiùs distet à parte illustratâ. Quâ gratiâ simul animadvertendum, quòd hic Apenninus in quadraturis decrescentibus, tanto distet spatio ab obscuratâ parte, quanto ejus umbra à confinio abesse, videatur; prout ex figurâ duodecimâ haud obscurè patet. miiob