Latin
CAPUT
Johannes Hevelius, Selenographia 395
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT XXXVI. DE LUNAE à QUADRATURâ RE CENTIS PHASI. Uemadmodum haec phasis omnium deLumen secrescentium est primâ, quae curvescit; ita &de novo primùm cundarium in hac phasi in hac phasi lumen illud secundarium, in parte à Sole aversâ uerum conspicitur. scilicet, Lunae obscuratâ (de quo fusè in capite duodecimo hujus Selenographiae egimus) se se prodit; verùm id adeò existit debile, ut vix ac ne vix percipi possit: subsequentibus tamen diebus, indies crescit clariorque evadit, sicuti in phasibus crescentibus, ad primam quadraturam usque, de die in diem decrescit, existitque debilius. Quae sectionis linea, licet sit curvata, attamen in parte limbi Australiori, vix eousque est promota, quàm praecedens sectio quadraturae; in parte limbi verò Boreali haudquaquam eò adhuc pervenit, sed declinat magis Zephyrum versùs. Luna namque tum temporis in Leone, circà Nodum Austrinum; hic verò circa Nodum Boreum visa. Praeterea, parùm aliquid notatu dignum hîc occurrit, nisi quòd adhuc satis longa cuspis, Montis Apennini, in parte Lunae obscurâ conspiciatur, &quòd infra Mare Mediterraneum, ad ejusdem confinium, semicirculus diversi coloris, seminiger nempe, ac semialbicans se se praesentet: quae apparentia, quantum pro hoc tempore colligo, à sublimium Montium Taboris fastigiis, umbram spargentibus, suam ducit originem. Hac ipsa die, Mons Sacer Sinum circundans Sirbonis, ad Mare Mediterraneum, clarè incipit illuminari, perinde ac si nive undique esset tectus: similemque referunt speciem Alpes, atque Atlas minor, qui suprà, Mare Mediterraneum, inprimis Sinum Apollinis circumdant; claritate verò Montem Sacrum longè antecellunt.