# Selenographia 400.1-4

Johannes Hevelius, Selenographia, 400.1 to 400.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/400.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/400.1

Sed haec quaestio quodammodo ex illâ dependet, quae capite 13. hujus Selenographiae de lumine secundario proponebatur. Nam hoc de lumine ibi affirmabatur, id in phasibus senescentibus multò clarius existere posse, quàm in crescentibus: partim, quòd in parte Lunae occidentali plus terrae, quàm aquae detur; partim, quòd hic noster Globus terrenus, à quo reflexio ad Lunam usque projicitur, tum temporis majorem partem continentis, Lunae obvertat: hincque adeò evenit, lumen secundarium in phasibus falcatis ante conjunctionem, quàm post illam, omnino majus, clarius atque fortius apparere posse. Ex quo fundamento similiter concludo; Lumen primarium phasium senescentium, multò esse debilius quàm crescentium. Radios quidem Solares operatione esse diversos, à nostris ter restribus, hac vice nolo affirmare; sed lumen illius suppono esse aequabile: quamvis, si rectae rationis trutinâ omnia ponderentur, & differentia quoque radiorum, sive luminis hic aliqua sanè deprehendi posset: eo nimirum attento tempore, cùm Maculae Solares, Facularumque ingens tractus, in ipso Solis disco haerent. Tunc equidem radii permulti Solares de Lunâ deducerentur, sic ut hoc respectu, meo judicio, Luna necessariò existeret debilior. Verùm enimvero hanc luminis differentiam, ut modò dicebam, impraesentiarum non attendam; sed hoc unicum tantùm monebo: quòd Lunae pars orientalis, oceanis ac Maribus undique magis sit referta, quàm occidentalis; eapropter & radios Solares non ita fortiter reflectere valent, quàm Montes Vallesque, ut antea jam satis superque demonstratum. Ex quo sanè sit, quòd phases decrescentes, vel lumen illarum primarium, minimè ita clarum splendidumque ullo tempore apparet. Atqui Senecescentes plus aquae possidere, manifestissimè ex phasi appositâ elucet, quae maximâ ex parte, aquis atque oceanis abundat. Rursum, si phasin Lunae crescentis, quoad digitos aequalem consideremus, sive sit in Cancro, sive Capricorno observata, (exempli gratiâ, octavam vel nonam phasin) mox utique elucet, maximam ejus partem continente, Montibus & Vallibus constare, sicuti praesentem hancce Maribus, atque oceanis benè refertam esse videmus. Ideoque lumen phasium senescentium primarium perpetuò debilius, obscuriusque, quàm crescentium spectatur: non aliter ac lumen secundarium in illis vividius fortiusque, quàm in his, deprehenditur.

---

Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
